CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1896969 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1896969.

Nodus 1896969 in documento levakov-r-epist.xml


Reuerendissime Domine Pater, Salutem ac meam humilem Commendationem!"

De negotio Episcopatus Ualachorum non est cur scribam aut alia addam, quam quae praeteritis meis abundantissime exposui. Ex litteris attamen Dominationis Uestrae Reuerendissimae sub 15. et 27. Iulii ad me datis atque 14. praesentis acceptis optime coniicere ualeo quid profecerit apud Reuerendissimum Dominum Strigoniensem boni Fauillae mendax fauilla, cum memoriam meam quantulamcunque in eius pectore ignescentem extinguere ualuerit adeo, ut si nullus alius pro Ualachis, saltem ego occurere potuissem. Caeterum, haec res aeque me turbat ac reliqua, quae ab humanis pendent uoluntatibus; quibus fidere stultissimum arbitratus sum semper, turbari summam aestimo insaniam. Dominationis Uestrae Reuerendissimae et meum optimum animum nouit scrutator cordium Deus, qui suis temporibus occultas ob causas atque ob imperscrutabiles rationes utitur saepius secundis causis destruentibus conatum bonarum intentionum eorum, qui bona meditantur in Uinea et Lege Domini. Mihi parum interest si hominibus ignotus sum et in obliuione iaceam, cum mea optima uoluntate spero me merito ultra condignum a Domino fraudari minime. Siquidem si non in patria, alibi certe etiam uitam proposuerim amittere pro salute Schismaticorum, praesertuim qui nostri sunt Idiomatis. Quare sciat me non mutasse sententiam, sed in proposito firmissime manere: det solummodo Deus gratiam et uota secundet, sine quo possumus nihil.

Quae ad me scribit de tribus Consiliariorum opinionibus, ea sibi persuadeat, ex mea potissimum ad Caesaris Confessarium missa instructione emanasse, in qua illud conatus sum persuadere politicis rationibus (quum hae potentiores sut modo), quatenus Ualachis nullus daretur Episcopus, ast spe duntaxat fouerentur, cum aliis de quibus etiam ad Dominationem Uestram Reuerendissimam scripsi in iis, quas ad eandem (super morte Maximi respodens) dedi mense praeterito.

Misi etiam postea ad Nuncium par eiusdem Instructionis et curaui eidem efficacissime commendari, eo ut laboraret modo apud Sacratissimam Maiestatem, ne uidelicet Ualachis Episcopus daretur; sed ubi ego suffraganeatum expediuero, mihi conuersionis illorum negotium committeretur, ablegato interea Grabrilo Callogero ad Montem Sanctum in Macedoniam, uel alio, praetextu studiorum. Uidebims quid efficiet, si tamen efficiet: nam si uera fama est, haud dubio Caesarea Maiestas curabit potius Suecum propellere Morauiam uastantem et ad suburbia Uiennae procurrentem, quam Ualachorum Episcopatum examinare.

Caeterum, quod Synodum publicauerit, optime fecit. Nam legitime fecit tamquam legitimus et confirmatus Ecclesiae Zagrabiensis Pastor. Bullas mittam uel per postam, uel per Dominum Krisanich, qui se breui itineri accingit. Quarum expeditionem post alia hoc quoque protraxit, quod formula excipiendi Iuramenti mutari debebat, secundum quod Dominatio Uestra Reuerendissima mihi commiserat uerbo et litteris, atque propterea Pontifici supplicatum fuit, dignaretur alicui ex nominatis de Reuerendis Dominis Canonicis eiusdem exceptionem committere. Sequenti hebdomada spero me easdem infallibiliter habiturum, quoniam sic Datario Eminentissimus Barberinus hesterna die me praesente iussit.

Dominatio Uestra Reuerendissima differat celebrationem Synodi ad aliud tempus donec Bulla uenerit propter particulam qua solent poni in ipsis de celebratione Synodorum.

Quod Romae moram traham, non est ut aliud dicam, praeter id quod uerum est. Obedientia facit. Religiosus ego illius ordinis, qui speciali modo pedibus Sacrosanctae Romanae Ecclesiae subiacet. Numquid ergo uocationis atque professionis meae immemor esse deberem, etiam si ad mortem usque Romae spatiari deberem? Dominatio Uestra Reuerendissima longe diuersi status, ex eo tamen quod Episcopus, immo et ex eo solo quod Christianus Catholicus esset, in tam prouecta aetate non negligeret arbitror Romam se se conferre atque in eadem morari, si a supremo Ecclesiae et omnium Catholicorum Patre eidem serio committeretur.

Negotium interea suffraganeatus pendet tum propter illa, quorum exitum Uienna praestolamur, tum etiam propter absentiam Cardinalis Spadae, cui a Sanctissimo demandatum fuit. Bonum esset interea ut Dominatio Uestra nouas litteras scriberet et ad eundem Eminentissimum Dominum Cardinalem Spadam eique negotium commendaret petendo celerem expeditionem. Sed et alias ad Eminentissimum Dominum Francisum Barberinum scribere opus esset gratias eidem agendo de fauore exhibito in confirmationis expeditione, deinde ab eodem etiam petendo de Suffraganeatus celeri expeditione, simul et Casum Ualachorum et meam habilitatem intrudendo. Nam Cardinalis Barberinus ualde amat eiusmodi officia, multoque propensiorem se reddit ad alia, cum pro exactis gratiae sibi actae fuerunt.

Interea ego Dialogum meum eidem obtuli, quem magna auiditate lectitauit, et adhuc detinet. Iussitque mihi Tractatum de Patria Sancti Hieronymi in meliorem formam redigere, nimirum in Capita distribuere. Nam quem conscripseram indiuisus est, utpote rhapsodiae rapsodiae cuiusdam effigiem refferens referens . Non erat animus hunc uulgandi, praesertim cum priuato studio eundem mihi soli conscripsissem. At ille subolefecit me aliquid conscripsisse, eo quod loco quodam in dialogo exciderat mihi interscribendum me demonstrasse errorem illorum, qui Hieronymum uel in Istria uel in Dalmatia progenitum dicunt. Hunc itaque modo prae manibus habeo. Historiolam Ecclesiae Zagrabiensis intermissam habeo, quum praeter illa, quae istic collegeram satis confuse, nihil habeo, neque Domini Canonici quicquam dederunt, aut transmiserunt. Alii omnes ex Hungaria praestantiora quaeque ad Patrem Incoffer transmiserunt, qui eadem suis annalibus inseret. Legentur haec, memoria autem nostra peribit, incuriâ nostrâ.

Repeto quod lateri superius apposui: bene fecit, quod Synodum intimauit. Eam tamen non celebret, sed differat. Nam hoc modo ea Dominus Cardinalis Barberinus mihi dixit, ne uidelicet hoc exemplo aliis impune idem facere fores aperirentur.

Uersamur in angustiis propter bella, quae pullulant, et quae negotia praepediunt omnia.

Ad secundas non est quid addam. Nam excusationes, de actis in memoriali Caesari dato, quas apud me fecit, non erat necesse mecum fieri. Sufficit mihi bonus affectus Dominationis Uestrae Reuerendissimae, etsi est nunquam futurus essem suffraganeus. Ego curabo quantum potero expedire bullas et easdem, ut dixi, mittere, quibus habitis celebret Synodum.

In reliquo totum me Dominationi Uestrae Reuerendissimae commendo. Romae, die 16. Augusti 1642. Eiusdem Dominationis Uestrae Reuerendissimae filius deuotissimus frater Raphael Croata.