CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 1896850 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1896850.

Nodus 1896850 in documento levakov-r-epist.xml


Reuerendissimo Domino in Christo Patri, Domino Benedicto Uinkouich, Episcopo Zagrabiensi, Abbati de TopuƷka, Sacrae Caesareae ac Regiae Maiestatis Consiliario &c., Domino ac Patrono Colendissimo. Zagrabiam. 1642. Iulii 5. in festo Annae
Reuerendissime Domine, Pater Colendissime, Salutem!

Praeterito Sabbato scripsi, simul sciscitans quomodo mihi negotium esset cum Domino Datario, qui nouam taxam intendebat, tentabat et uolebat pro Bullarum expeditione. Iam placabilis redditus mitius agit et, spero, expediet breui. Neque enim quicquam a me amplius accipiet, praeter fatigationem mei corporis, quam necessario impendere debeo. Nunc instatur pro Iuramenti exceptione, et licet dederim replicata Memorialia, necdum rescriptum habere ualui. Denique si desperatum uidero, expediam meliori quo iudicauero modo.

Interim Dominationis Uestrae Reuerendissimae litteras accepi super morte Maximi Pietreuicÿ Ualachi, et de aliis, qua de re iam antea intellexeram, sicut in praeteritis meis innui. Ex eo tamen, quod Dominatio Uestra Reuerendissima tres in suo supplici libello nominauerit, omnem spem pro mea persona amisi. Nam Bielauich praesens efficaciori se se modo iuuabit, quamuis et alium sui non deserent fautores. Ualde etiam me offendit, quod Dominatio Uestra Reuerendissima nullitatem meam tantis pretulerit uiris, meque eorum in numero Caesari proposuit, quos sola fama et nulla praegustata experientia aliena fide subolfecit. Uideo, quid sit alienis spebus niti, sed conquaeri supersedeo, dispositioni diuinae me omnino submittens. Miror nihilominus, quod tam breui exciderint omnia quodque in mentem non recucurrit, non tres, sed unicum sedi Apostolicae pro suffraganeo porrexisse porriisse . Ubi ego non modicam notam conditionis et aestimationis accipiam, si alius a Caesare eidem sufficietur. Iam enim et litterae datae, et Decretum habitum, neque ulla alia causa ulteriorem progressum distulit, nisi expeditio Dominationis Uestrae Reuerendissimae, quae omnino praecedere debuit quamque, pro uirili, omni studio et labore curaui. Petiit hic me, ni fallor, unicum pro suffraganeo. Apud Caesarem tres proposuit pro Ualachorum Episcopo, atque ut idem esset etiam suffragneus Dominationis Uestrae Reuerendissimae. Ex quo colligitur aeque alios ac me pro suffraganeo desiderare. Faciat Deus quod bonum est in oculis eius: ego aeque Dominationis Uestrae Reueredissimae ultimatam causam agam et Bullas ad Dominum Castellum dirigam, siue pro me, siue pro aliquo alio ex nominatis resolutio habeatur. Mea sententia esset, quemadmodum etiam hac ipsa posta ad Caesaris Confessarium per amicum quemdam rationes mitto, ne pro praesenti ullus Ualachis Episcopus daretur. Sed ut Suffraganeus tantummodo Dominationis Uestrae Reuerendissimae a Sede Apostolica cito expeditus mitteretur, qui suffraganeatus munere fungens Catholicisque Pontificalia exercens, Ualachos sibi paulatim beneuolos redderet; et ut interea Gabrillo, spe futura abitus, in Macedoniam uel alio, praetextu studendi, ablegaretur, uel certe Romam optatum consecuturus, et a sede Apostolica petiturus Episcopatum mitteretur, praeclusa uia eundi et reuertendi in partes Turcarum quibusuis Callogeris. Erunt non spernendae meae rationes: sed tarde, ut dicitur, uenient. Iam enim arbitror negotium expeditum. Si Dominum Bielauich Caesar proponet, easdem patietur difficultates, quas in praesens passus est propter sinistras de eodem tunc perscriptas delationes. Uiderint et respondebunt, qui scripsêre. Isque interea stabit in praesenti statu.

Hisce me Dominationi Uestrae Reuerendissimae deuinctissimum semper fore protestor, quam Deus diu seruet incolumem. Romae, 5. Iulii 1642. Dominationis Uestrae Reuerendissimae Deuotissimus filius frater Raphael Croata.

Scripsi etiam hodie ad Dominum Istuan Deak et literas ad Dominum Nuntium misi.