CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1896693 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1896693.

Nodus 1896693 in documento levakov-r-epist.xml


Reuerendissime Domine Pater in Christo ac Domine Colendissime, Salutem!

Nuperrime, quum hinc mouit Dominus Burich, post expletam deuotionis suae uisitationem, dederam eidem litteras omnem rem continentes de negotiis, alias quoque quinto decimo post die per postam misi, demumque per Tabellarium alias hebdomada elapsa. In ultimis et penultimis sigificaui Ecclesiae et confirmationis expeditionem breui ultimandam. Et fortassis sequenti hebdomada Bullas habebo. Postquam Propositio facta fuit, uix octo dierum spatio praeterito mortuus est Dominus Cerri, cuius officii erat Decreta, Cedulas et Contracedularum signationes Sacri Collegii in similibus expeditionibus dare; eius Mors itaque protraxit Decreti Propositionis exemplar duabus hebdomadis, donec alius eius loco successit. Interea Dominus Matkouich obtenta, aegre admodum, facultate, discessit ad Dominationem Uestram Reuerendissimam properaturus. Detinebit se tribus uel quatuor diebus Bononiae; et si interea Bullas obtinere potuero, ad eundem transferendas mittam; sin minus, dirigere conabor aliqua uia tuta tutta , uel fortassis ad Dominum Nicolaum Castellum; nam necessario mediator aliquis habendus est, etiam pro epistolarum intermissione; ille autem, ut aestimo, esset ad rem optimus et aptus, cum habeat suos notos Uenetiis et Labaci. Dixi esse necessarium, eo quod uideam fratribus easdem dirigere frustraneum et inutile esse, cum ego nullas a Dominatione Uestra Reuerendissima tanto tempore acceperim, et eadem meas tardissime accipiat, et haud scio an acceperit. Ubi Bullae expeditae fuerint, tentabo Diplomatis confirmationem, uel inserendo, uel mutatis mutandis nouo modo faciendam. Mea quoque prosequar, et siquidem pro uoto euenerint, urgebo ultimationem. Sin alias, ut solet occurrere, tempori inseruiendum erit. Difficultates omnes superatae, excepto eo solo, quod Reuerendissimus Dominus Nuncius Apostolicus nullum unquam responsum dedit. Dominus Krisanich nescio quid meditetur. Nam in proxima Congregatione praesentis hebdomadae coram Sanctissimo habitae dispensationem siue facultatem petiit Grecorum ritu Sacra peragendi. Resolutio petitionis remissa fuit ad Congregationem sancti Officii siue Inquisitionis.

Misi per Dominum Burich compendium Sanchez de Matrimonio.

Hisce me Dominationi Uestrae Reuerendissimae commendo et eandem bene ualere precor. Romae 24. Maii 1642. Dominationis Uestrae Reuerendissimae Filius addictissimus frater Raphael Leuacouich.