CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1896206 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1896206.

Nodus 1896206 in documento levakov-r-epist.xml


Reuerendissime Domine Praesul et Pater in Christo Colendissime! Salutem ac seruitiorum meorum commendationem.

Dominus Nicolaus Castelli dedit mihi litteras ad Dominum Petrum Martirem Cernezzum Uenetiis habitantem ad Sanctum Cantianum, quatenus ille ibidem daret mihi Cambiales pro Roma. Ego quidem cum febri Labacum ueni, spero nihilominus in Domino me iter prosecuturum etiam cum illa, si ardentior et malignior non excreuerit. Litteras meas hic nullas inueni, eo quod, quae fuerant, missae sunt in Croatiam, et nescio ubi detentae.

Dominatio Uestra Reuerendissima bene ualeat, et si qua supersunt, siue superuenerint, ea ad me transcribere non grauetur. Hisce me enixe Dominationi Uestrae Reuerendissimae commendo. Labaco, die 13. Septembris 1641. Dominationis Uestrae Reuerendissimae addictissimus filius frater Raphael Leuacouich, m. p.