CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1896097 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1896097.

Nodus 1896097 in documento levakov-r-epist.xml


Reuerendissime Domine Praesul ac Pater semper obseruande!

Binas Reuerendissimae Dominationis Uestrae praesenti hebdomada accepi, priores cum annexa copia particulae Breuis, quas et antea me accepisse significaui, posteriores a quodam peregrino Semirutheno, cum adiunctis pro Serenissimo Cardinali a Sabaudia. Miror unde moti alumni Uiennenses quod expeditionem Suae Cofirmationis Uiennae esse apud Illustrissimum Dominum Matthaei, Nuncium Apostolicum, perscripserint, cum adhuc nulla facta sit Romae, ueluti ex aliis meis intelligere potuit, quas ea super re dedi. Spes fortassis, uel certe desiderium, illis huiusmodi optatum promittebat, uel aliquo simili casu decepti sunt. Expeditio necdum absoluta, sed manet in termino, quem per meas praecedentes transmisi. Nimirum, postquam Propina condonata est; postquam Domino Datario per Decretum Consistoriale demonstrauissemus fuisse alias per uiam secretam expeditum; postquam etiam docuissemus esse ad praesens eandem necessitatem et multis insuper causis ac rationibus sociatam, quae antea exstitit de expeditionibus per uiam secretam; ac demum, postquam in Consistorio inter priuatos quosdam collocutum fuit, remissum est negotium ad Dominos Cardinales, qui Capita ordinum dicuntur, quatenus examinato Processu referrent referent postmodum, an conueniat per uiam secretam expediri. Quia autem in Processu unus Testium deposuit se nihil scire de Prouentibus, alius autem ultra numeratam quandam summam in paratis ad octo millia florenorum dixit eosdem ascendere, nec mihi ueritati consona haec depositio uideatur pugnatque cum litteris et Uestrae Dominationis Reuerendissimae et illis quas Regnum dedit, hinc cum Domino Sabbatino laboramus, si poterimus, per memorialia destinatos Cardinales inducere ad gratiam, absque eo quod uideant Processum; sin minus, tunc intendimus petere, quatenus examinentur hic duo testes super eodem articulo, quorum unus erit Dominus Matkowych, pro alio uel ego ipse deponam, uel aliquem inueniam bene instructum. Hoc in termino negotium expeditionis manet. Pecunia transmissa est et Dominus Sabbatinus dixit se habuisse chirographum siue mandatum de accipienda. Haec an sufficiens erit, nescio, donec uideamus ultimatam resolutionem uel factae gratiae, uel negatae.

De meo similiter Ualachorum nihil conclusum determinate, sed in examine res manet. Samandriesis easdem difficultates patitur, quas caeteri titulares. Praetendit namque Pontifex Regiam Maiestatem non habere ius illos conferendi. Ideo, nisi me expeditio Dominationis Uestrae Reuerendissimae detinebit, proximo Septembri, Deo fauente, Urbi et Curialibus eiusdem ualedicam meque in patriam recipiam ad inseruiendum Patronibus et amicis.

Attestationem illam de uisitandis liminibus Domino Paulutio, Congregationis Concilii Secretario, iam pridem dedi, qui respondit se in proxima Congregatione propositurum, sed haec postea non fuit celebrata. Spem bonam dedit.

Erit modo locus in Collegio pro Alumno, sed scribendum est ad Illustrissimum Primatem Dominum Losý, Archiepiscopum Strigonensem, ueluti ex litteris Domini Matkouich fusius habebit, cui eandem Prouinciam scribendam reliqui.

Fertur hic fama indubia Turcarum Tyrannum in Christianos moturum, et prasertim in Uenetos, qui parant bellica omni cum celeritate. Sanctissimus eisdem aliquot Triremes bene instructas promittit. Dux Florentiae similiter, et Ianuenses.

Princeps Thomas a Sabaudia cum fratre Cardinali Taurinum ceperunt caeperunt et nunc munitionem eiusdem, in qua Ducissa se cum Gallis reclusit, tormentis assiduis uexant. Deus gloriosus det Pacem, quam mundus dare non potest. Ubi tamen certum Nuncium habere potero, mittam litteras Reuerendissimae Dominationis Uestrae measque addam et eidem Cardinali gratias pro condonatione Propinae iterum agam.

Hisce me ac mea Dominationi Uestrae Reuerendissimae commendo eamque bene ualere a Domino assiduis orationibus contedo . Romae, 14. Augusti 1639. Reuerendissimae Dominationis Uestrae filius addictissimus frater Raphael Leuacouich, m. p.