CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1895985 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1895985.

Nodus 1895985 in documento levakov-r-epist.xml


Reuerendisime Domine, Praesul Colendissime!

Scribo, Deus uidet, et lator praesentium testari poterit, raptim, unaque significo negotium confirmationis necdum fuisse absolutum. Superauimus punctum propinae, uti per alias meas insinuaui. Probauimus etiam Domino Datario, cui Sanctissimus commiserat, fuisse alias Ecclesiam Zagrabiensem per uiam secretam expeditam; nunc laboramus pro gratia obtinenda de expedienda expediendi etiam in praesenti. Commisit id muneris Sanctissimus Praefectis ordinum, siue, ut Itali loquuntur: "alli Capi delli Ordini." Dominus Sabbatinus laborat. Dominus Montmannus Motmannus , cui dedi decem Ungaricos, nimirum qui etiam postea dandi erant, iuuat fauori suo uiriliter, atque inde confido hanc quoque difficultatem me cito superaturum superaturaturum . Unicum scrupulum habeo, ne scilicet excerbetur animus Pontificis ob protestationem factam a Domino Iakusich Uesprimiensi de retardatione et difficutatibus confirmationum, cuius protestationis exemplar uidere hucusque mihi denegatum fuit. Uerum transeant omnia pro uoto aliorum, ego negotium Dominationis Uestrae Reuerendissimae omni mea possibilitate curabo expediri. Urgendus tamen erit Dominus Tinctus, quatenus mittendam pecuniam transmittat, neque enim ad praesens usque, prout spoponderat, id praestitit. Haec et plura Dominatio Uestra Reuerendissima a Domino Archangelo Heruoy, cooppidano nostro, oretenus intelligere poterit, qui eandem de aliis, quae hic occurerunt, nomine meo edocebit.

Quantum ad mea particularia et praesertim quoad negotium Uallachorum, sicuti in aliis significaui, in longum protrahentur. Namque Pontifex examinandum commiserat Dominis Cardinalibus Spadae et Palloto, cum quibusdam Praelatis in Congregatione particulari, quae ad praesens non est habita, ob inualetudinem Domini Ingoli, Secretarii Congregationis Propagandae fidei, qui nunc coepit melius haberi. Ob meam itaque moram facile crediderim Dominationem Uestram Reuerendissimam molestiam habituram a Dominis fratribus Uenerabilis Capituli (qui, si mihi scriptum, prout condixerant, transmisissent, in causa Missalis et Breuiarii iam pridem aliquod responsum habuissem pro optato et postulatione nostra) atque proinde, si Reuerendissima Dominatio Uestra resistere non poterit, ad meum aduentum usque, qui infallibiliter esse non poterit donec ad minus suam confirmationem habuero, faciat et liberet se in nomine Domini, prout uidebitur et expediens iudicabit. Ego enim scindere meipsum non ualeo, neque possum supra et contra posse.

Hoc tamen ualde mihi gratum esset, si ad meum usque aduentum collatio, quae mihi facta fuerat, differri posset, atque si interim restituerentur ex quarta scuta, quae Reuerendus Dominus Mixa ex proprio mihi commodauit, in spem futurae ex eadem solutionis. Negotia capituli nostri Generalis unaque praesentia Dominus Chumar ita me occupatum detinebant et ad praesens detinet, ut uix tempus habuerim diuinum officium persoluendi: inde tres postae praetermissae sunt, quibus nihil litterarum ad Dominationem Uestram Reuerendissimam misi. Supplicatam itaque facio Reuerendissimam Dominationem Uestram, uelit me habere excusatum, necnon agere cum Dominis Reuerendissimis Fratribus Uenerabilis Capituli Canonicis, quatenus dignentur satisfacere supradicto Domino Mixae summam mihi mutuatam.

De caetero eandem et omnes alios feliciter beneualere exopto. Romae, 27. Iunii 1639. Reuerendissimae Dominationis Uestrae Seruus et filius addictissimus frater Raphael Leuacouich, m.p.