CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1895901 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1895901.

Nodus 1895901 in documento levakov-r-epist.xml


Illustrissime ac Reuerendissime Domine Praesul ac Domine Pater, mihi ex animo obseruandissime!

Perueni, gratia Dei, saluus Romam, tribus diebus ante tempus mihi in ultimis litteris, quas Goritiae apud patres Capucinos inueneram, praefixum, hoc est 3. Martii; in die autem St. Thomae Aquinatis habita est Congregatio Euchologii, cui interfui. Iter habui prosperum et tempus, demptis duobus diebus, tranquillum. Litteras Domino Sabbatino tradidi, qui statim de pecuniis sermonem inchoauit propinamque more suo de retardatione expeditionis incusauit. Litteras Caesareas transmissas ad Dominum Cardinalem a Sabaudia Illustrissimus Dominus Nuntius ad suum alium Agentem Dominum Fabronium, quem ad praesens usque inuenire nequiui, transmisit, quatenus eas eidem Domino a Sabaudia praesentaret. Uerum an illas ad eundem miserit, nec ne (Cardinalis enim est extra Urbem, in statu Ianuensi, maximis tricis cum Ducissa sua cognata inuolutus), intelligere non ualui, neque Dominus Sabatinus id scit, qui a me hoc ipsum ediscere cupiebat. Ego illas, quas Reuerendissima Dominatio Uestra ad eundem scripsit, per postam mitto measque addo ad Cardinalem et ad eiusdem a Secretis, Dominum Abbatem Soldati, meum familiarissimum; nam si Cardinalis hic foret, nullam omnino difficultatem haberemus de propinae condonatione. Dominus Cardinalis Pius dicit se id eam condonare non posse, nisi eidem fuerit a memorato a Sabaudia demandatum.

Eminentissimo Barberino suas dedi, sed propter eiusdem plurimas occupationes auditum commodum mihi praestare non potuit: illud saltem breuibus dixit, ad eum minime spectare negotium propinae, cum eadem sit honorarium Proponentis.

Et in hoc quidem termino manet expeditio confirmationis. Pecunia non dum transmissa a Domino Tincti: neque Sabbatinus de hoc curat, sed maiorem summam praestolabatur. Cui ego impossibilitatem obiiciens spem eandem habendi expressi. Ad Sanctissimum non dum fui admissus, confido tamen me sequenti hebdomada audientiam habiturum; atque tunc litteras tradam, et si aliud denegabitur, instabo, ut saltem Dominationi Uestrae Reuerendissimae de non sollicitanda et procuranda confirmatione nota aliqua non incuratur.

Ad uisitanda limina Apostolorum ex Quinqueecclesiensi tenetur, quoad absoluta fuerit Dominatio Reuerendissima Uestra; proinde curabo eandem, ut Suo nomine uisitare possim.

Congregatio Propagandae fidei non solum gratas habuit litteras Reuerendissmae Dominationis Uestrae, sed laudauit summopere zelum tam pium et sanctum atque easdem in proxima coram Sanctissimo habenda Congregatione referri ac proponi demandauit.

De aliis mihi commissis hactenus nihil egi, excepto quod heri Pater Rector Collegii Germanici mihi simplicissime responderit nullum locum esse ad praesens, ad quem desideratus a Reuerendisima Dominatione Uestra admitti posset; conquestus /conquaestus/ insimul de summa difficultate Collegium ipsum conseruandi et alumnos alendi ob prouentus imminutos per bella in Mediolanensi Statu, unde maior eorum portio accipiebatur.

Has meas dare uolui huic nostrati, alias similes per ordinarium hoc ipso die mitto, atque Reuerendissimam Dominationem Uestram feliciter bene ualere desidero. Romae, 12. Martii 1639. Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Uestrae Obligatissimus filius frater Raphael Leuakouich m. p.