CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 189329 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/189329.

Nodus 189329 in documento kunic-r-epigr.xml


92. Ad Lydam nimis parcam sibi uni. Uni, Lyda, tibi parca es, non respicis unam Te, dum large aliis commoda multa paras. Laudo multum, alios quod curas; quod nihil ipsam Te curas, id, me judice, laude caret. Nam quae multa paras aliorum commoda, frangis Omnia, dum te unam negligis interea. Quam sibi nemo unam non praefert ac magis ipsi Quam sibi, cui nemo non cupit esse bene.