CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 189186 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/189186.

Nodus 189186 in documento kunic-r-epigr.xml


88. Ad Lydam. Poetae carmina laudantem. Quod tu, Lyda, probas, pulchrum reor; haud tamen idem, Quae tu collaudas, omnia pulchra reor. Judicio nunquam peccas, mala carmina saepe Ut laudes, comi duceris ingenio. Haec premit una meo res fastum in pectore, versus, Lyda, tibi dicis cum placuisse meos.