CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 189026 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/189026.

Nodus 189026 in documento kunic-r-epigr.xml


85. Ad Lydam, Dantis carmina legentem. Carmina cui Dantis tam sunt jucunda, virile Condis foemineae sub facie ingenium. Non te deliciae verborum, sed capit alti Vis animi, rerum mirifica et series, Pictaque tam vero quae scribit cunque colore, Ipsis te jures cuncta videre oculis. Et visu horrescas, doleas, laetere, sub imam Aut terram, aut sedes rapta per aetherias; Haec capiunt te, Lyda, viris, pol, digna placere. Blandum aliae cupidis auribus excipiunt, Et solum clamant vatem, versantque, leguntque, Et memori condunt mente Metastasium.