CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 188766 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/188766.

Nodus 188766 in documento kunic-r-epigr.xml


78. Ad Lydam, cur de ea silere statuerit. Lyda, mihi de te certum est nil scribere posthac; Cur scribam, cunctis quod male displiceat? Quidquid enim scripsi mirans formamque, leporem Atque tuum et mores, omnigenam et sophiam, Magna nimis de te videor tibi, Lyda, poeta Veri expers, aliis dicere parva nimis.