CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1886804 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1886804.

Nodus 1886804 in documento vrhovac-m-poziv-1813.xml


P. T.

Lingua Illyrica a saeculo septimo per Illyrium continuo florescens, a quo Latinis litteris scribi coepit, licet in tot ora diffusa varie pronuncietur, universim tamen suam in vocibus et dictionibus puritatem ac elegantiam; in singularibus rebus apte exprimendis, et sententiis varie aeque ac eleganter efferendis copiam et suavitatem possidet; atque, non obstante particularium dialectorum varietate, aut peregrinarum vocum admixtione, magna ubertas cum puris vocibus in eadem conjuncta semper manet.

Tam singularium vocabulorum Croaticorum et Slavonicorum collectiones, quam diversa in his linguis carmina, et libri impressi existunt complures; quae omnia amplum perhibent testimonium, quanta amoenitatis et gravitatis virtute patrium hocce idioma niteat; ad cujus majorem perfectionem jam olim celebres viri sua industria multum contulerunt; et quidem in Croatica dialecto, quantum constat, primus Habdelić Georgius per Dictionarium Graecii 1670 impressum: postea Belostenec Joannes per suum Gazophylacium Zagrabiae 1740 typis vulgatum; ac demum Jambrešić Andreas per Lexicon aeque Zagrabiae 1742 editum: in Slavonica autem Došen Vitus Aždaja sedmoglava Zagrabiae 1768, Kanižlić Antonius Sveta Rožalija Viennae 1780, ac Ivanošić Antonius Tri poglavja knjige Poroda Zagrabiae 1788 edi curantes sermonis hujus thesaurum multum auxerunt. Successerunt recentioribus temporibus, praeter libros pro usu scholarum nationalium praeclare adaptatos, aliaque egregia vocabularia, duae Croaticae grammaticae, una per Franciscum Kornig 1795, alia per Anonymum 1810 vulgata. Prodiverunt quoque in Croatico idiomate Sacri Sermones tam oríginarii, uti 1784 Joannis Mulih, quam ex aliis linguis traducti, uti 1770 Balthasaris Mataković, et 1796 noti libelli Josephi Matijević: nec absimiliter in lingua Slavonica praeclaris viris sua laus deest: qui Auctores elegantiori dicendi genere usi effecerunt, ut vires patrii sermonis pedetentim vigorem ac venustatem accipiant.

Attamen sive vocum significationes et mutationes, sive enunciationum expressiones hucusque adnotatas spectemus, restant adhuc, quae nec ex horum grammaticis, lexicis et sermonibus ac poematibus, nec ex scholasticis radicalium vocum syllabis depromi possunt: neque accipimus scriptores illos classicos, qui prout florente Imperio Romano evenerat, scribendi genere alios longe antecellerent: ut adeo pro aliquibus opportunum subsidium, si non fons, virtutis linguae Croaticae et Slavonicae etiam in communi tam foraneorum dominorum sacerdotum, quam ipsius populi usu latere videatur: sicut enim in cujusvis linguae vernaculae puritate, copia et elegantia prius usus, dein auctoritas dominatur; ita apud nos quod fors Romanis, aliisque ab initio evenerat, similem ornatum non solum ex impressis libris, sed etiam litteratorum et plebis usu repetere possumus: tam enim litteratus, quam plebs primo multas Illyricas voces bonas et aptas vel felici casu invenit, vel per alios sparsas fidelius custodit, quas etiam eruditi aut frustra quaerunt, aut non sic aptas inveniunt, aut praeter usum novas inducunt contra sententiam grammaticorum docentium: non esse opus, nova vocabula dare, ubi ab olim exstant: nisi sint res novae inventae: nec verbis applicare novas significationes, veteribus ignotas: sed rectam significationem esse, quae vocabulis prima illorum origine et vi convenit. Tam litteratus, quam plebs dein secundo multa adagia sive ab aptis exemplis, et similitudinibus deducta, sive ex aliis linguis ad sensum recte expressa conservat; Croatica certe et Slavonica lingua multis proverbiis sibi propriis abundat. Memorata quoque plebs tertio est fidelis custos multarum cantilenarum, culturae linguae deservientium; cum sicut ubique Poetarum authoritas in linguae cultura magnae semper fidei fuit; ita apud nos ejusmodi sacra et profana carmina multiplices praestent usus; nam non minus de bello aut pace, viris principibus aut militaribus ducibus; moribus item et consuetudinibus aut ritibus et indole populi memoriam retinent; quam etiam de vocum proprietatibus, syllabarum quantitatibus totiusque linguae genio ideam praebent.

Considerato itaque eo: quod lingua Illyrica in plurium deliciis habeatur; in ea quotidie quaepiam accuratius scribantur, et nunc per recens Viennae coalescentem eruditorum virorum societatem, quae in Illyricae linguae dialectis eruderandis et excolendis laborat, ad eximium florem deducenda speretur; ut ejus ubertas, elegantia et virtus tam penitius cognosci, quam magis conservari et augeri valeat; ac vocabulorum puritas, omnia peregrina excludens ac ejus venustas ad ornamentum, quo aliae vernaculae hodie gaudent, accedere possit: eapropter, reliquos inter, Titulatam Dominationem in eo interpello, provoco et requiro: ut specialia vocabula Croatica aut Slavonica: quaevis adagia; et populares cantilenas sive hucusque pro se congestas, sive deinceps colligendas, mecum etiam quo ocyus communicet.

Desidero summopere ut prout alii in Theologicis, alii in Juridicis, alii in reliquis objectis varias expressiones adnotant; ita, cum caeteris dominis animarum Curatoribus, Titulata Dominatio eo etiam subin suum studium convertat: et imo apta, propria, et rei exprimendae accomodata Croatica aut Slavonica vocabula, quibus aut ipse utitur, aut quae in consuetudine quotidiana apud plebem versari observat; nitidiores quoque voces apud populum in objectis et negotiis ruralibus vigentes; nec non substantivis adjectiva, verbis adverbia convenientia, quae pro puritate et decore linguae Illyricae utilia judicat, in sua adversaria referat: omnium vim, usum, significationem et interpretationem adjiciendo. Secundo adagia in diversis circumstantiis feliciter inventa et selectas quasvis loquendi formulas: dein tertio omnes cujusvis generis cantilenas Croaticas aut Slavonicas, cum adnotatione, quantum constaret, quando et a quo ac qua occasione compositae? opportune colligat et haec omnia ad me successive transmittat: ac tandem quarto cum praeter supra recensitos libros in parochiali bibliotheca, alia nonnulla opuscula praesertim antiqua latere possint; requiro, ut talium titulos mihi significet, ac antiquos speciales libellos mecum communicet: sicque omnia Croatici aut Slavonici sermonis producta ad divitias et genium linguae cognoscendum apta pro laudabili suo in res patrias affectu mihi indicet, tali suo conatu ad nitorem linguae patriae etiam collaboraturus: quatenus cuncta in congruum usum converti, et quae ruri vagantur, in unum manipulum comportata publicae utilitati in lucem subseque dari possint.

Datum Zagrabiae die 26ta Junii 1813. Maximilianus Verhovac, m. p. Episcopus Zagrabiensis.