CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1884817 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1884817.

Nodus 1884817 in documento matiasev-caraman-carmen.xml


CARMEN AD V. C. IACOBUM CANDIDUM In Phariis quae cerno plagis? qua personat annus Laetitia plausuque novus? Natura profecto Vel Deus huc aliquis nullam modo transtulit Urbem Consuetam magnos solemniter edere ludos. Quis praedivinavisset, nisi praescius aevi Venturi Calchas aliquis, quandoque futurum Ut possent hic tanta geri? quae forsitan omnem Excedent narrata fidem, cum talibus ista Nunquam deliciis assueverit hactenus ora. Hic modicum nil nilque potest vulgare notari. Sed quod tantarum confusus imagine rerum Obstupet applausor populus longaque ferendum Laude putat dignumque, vigil quod fama loquatur. Quem fontem rear atque caput moliminis esse Huius et unde novae surgunt exordia pompae, Allapsu dulci vigiles subeuntia sensus? Auctorem demum tanti didicisse paratus Ex hilari potui laetantis murmure vulgi Auditi toties acclamavisse MARINO. De serie cuiusque rei sum certior inde Factus ab indigenis confectae nuper ad Urbem Appulsus hanc ante meos, post singula vidi Ipse, canam quae cuncta simul, licet esse videbor, Materia vires superante, relatibus impar Sufficeret vix Smyrna quibus vel Mantua cantu. Haec ergo velox ad grandia quaeque CAPELLUS Publica magnifico praebet spectacula sumptu Tempus in id non visa Phari, nec forsitan annis Venturis eadem quandoque videre licebit. Vix aliter poterat tantae praestantia mentis, Dotibus usa suis, et magnificentia nosci Maiores imitata suos, quos fama superstesV. 32 : Corr. ex superestes In caelum totis sublimes evehit alis. O quoties, primas cum vesper frigidus umbras Proferret, cooperta pedes Comoedia socco Illius incessit solers per pulpita iussu, Detentura diu pleno sermone leporis Consessus pronas et acutis lusibus aures! Eiusdem sic turba sales, sic dicta facetis Captabat condita iocis, ut ab ubere sensu Acta voluptatis contenderit ilia risu Saepius et multo distorserit ora cachinno. Nec breve somniferis ad tempus quaelibet horis Risibus extentos diduxit fabula rictus Complentis populi denso subsellia coetu, Sed quos ducebant ad multam scommata noctem, Vix Urbis Dominae festis cessura theatris. Non semel in scenam, populo spectanda frequenti, Dramata proferri sublimi nisa cothurno Iussit agique ducum graviumque decentia regum Facta, quibus toto vibrata Cupidine tela Transabiisse satis cordis secreta patebat. Quin etiam Phariae facturus gratius urbi Bis pastorales induci iussit amores Arcadiae, genus unde tument se ducere cives Lunari prius orbe suum, prius omnibus astris. Namque Paro duce densa cohors, omnino relicta Cyllenes tellure suae viridisque Lycaei, Per tumidum sparsas petiit rate Cycladas aequor. Insula quam placido collectam candida portu Excepit, tantis veluti laetata colonis, Quam Paron ipse suo ductor de nomine dixit, Mox eius marmor parilis surrexit in urbem Nominis, unde manus iussu digressa deorum Hic circumpositas tollentia moenia pinnas Struxit, ad hoc seris habitata nepotibus aevi. Si quisquam me forte roget. quibus histrio quisque Haec apte potuit repraesentare theatris, Is tacitus mea verba cavas admittat in aures. Hic surgit navale capax, pars infima cuius, Qua propius mare fronte videt Solemque subire Occiduas prospectat aquas, per grande receptat In sua vestibulum subductas tecta carinas. Quam supra partem pars altera cernitur huius Molis, inaccessis ductae per inania muris. Ad alios constructa satis solerter in usus Tangendos iam iamque meae mihi carmine Musae. Separat inferna solidis a parte perennis Strata pavimentis hanc contignatio sedem, Quam ductus paries ad celsi culmina tecti Summa bipartitu geminasque subinde diremptu Ex una facit esse domos: per limen initur Quaeque suum separque foris distinguit utramque, Horrisoni conversa feros Aquilonis ad ortus. Impendet quae prona mari Solemque cadentem Aspicit, ingenti parem spatiosa receptat Advectum pro classe sinu pariterque reposta Plurima sunt inibi trucis instrumenta Gradivi. Altera vero domus, partes quae spectat Eoas, In caveam conversa fuit scenamque decentem Ac addicta vicem curviv. 91: Corr. ex currui supplere theatri, In qua, quae supra cantavimus, acta fuisse Gloria magnifici testatur summa CAPELLI. Ante fores utriusque domus est cernere stratum Vestibulum saxis; cuius spectatur in omne Planities porrecta latus, quae fornice molis Suppositae suffulta iacet podiique figuram Format, inocciduas paries qua vergit in Arctos. Navali siquidem brevioris nobile molis Applicitum consurgit opus, quod quinque capaces Continet extructas stabili testudine cellas (Plebis ibi veluti promus sua munia quisque Annonae praefectus obit), quibus incubat amplum Vestibulum circum parvis insigne columnis, Unde potest quacumque velit spectare plateam Quisquis in hac eius speculator parte resistit. Hic personatis obseptus coetibus ipse Personatus adhuc, infra narranda resedit Collustraturus laeto spectacula visu Tot delectamentorum spectabilis AUCTOR. Multus item tubicen fuit ordine iussus ibidem Laetificas inflare tubas, ut saepe per Urbem Auditus clangor duplicaret gaudia vulgo. Huc ascensuros homines via lubrica ducit Per circa quater octo gradus, ad pensile quorum Disponi multas EXCELLENTISSIMUS IDEM PRAEFECTUS iussit pulsuras lampadas umbram Prima nocte latus, cum sensim turba coiret, Agmen in excelso residens auctura theatro. Non potis est rerum species aequare relatu Iussarum de nocte geri, quas forte nequiret Dicere condigne cytharae pulsator Apollo. Has alii cantare velint; nam luce peractum Non unum modulabor opus, quod et hospita vidit Turba stupens visique sibi sunt cernere cives, In somnis quae mira vident, ad talia sueti Circumferre suos nunquam spectacula vultus. Iamque dies aderant, cum personata iuventus Largius usa cibis et pergraecata frequenter Huc, illuc solet ire procax plateasque tumultu In speciem bacchantis obit possetque videri, Ceu thyrso percussa foret, per strata viarum Sacra corimbiferi celebrare triennia Bacchi. Tunc primis aliquid meditans superaddere ludis, Ut pertentarent populi nova gaudia pectus, Grandia ligna duo tereti surgentia forma, Ceu foret aeratae duplex antenna triremis, In medii quasi parte fori, disposta seorsum, Defigi praecepit humo summumque levari Erectum celsas tractus caelestis in auras. Haec quadripartitis a vertice singula nodis Alligat extentus vicinas funis ad aedes, Reptantis ne forte viri sub pondere nutent, Illorum nisi summum tetigisse cacumen. Funiculis ad celsa trabis cuiusque ligari Cum cupis anates aliquot fastigia iussit Et totidem plenas vino spumante lagenas. Cumque per apprensi manibus pedibusque quis altum Ad caput adrepens totis evaderet audax Viribus atque nihil fracto conamine, ligni, Is volucres vinumque liquens in dulcia tanti Praemia gaudebat sibimet cessisse laboris. Inde per obliqui, pendentis ab arbore summa Adque latus plateae religati, praepete laetus Regressu celerabat iter compendia funis Propositumque rei secum referebat honorem. Utque forum plausu longe maiore sonaret, Et populus magis atque magis repleret ovatu Aereas crescente domos, hoc factio pacto Est pugilum producta duplex, quae ludicra turbae Aequaret Venetae nudis certamina pugnis. E regione loci fuit huius maxima moles In plenae plausu diversa parte plateae Iussa fabre fieri multa compage frequentis Asseris atque trabis, pontem quae visa referret Impositum fluvio Venetaeve meatibus undae. Illius in medio late porrecta iacebat Ampla superficies modico curvata tumore, Ut magis apta foret rebus iam iamque gerendis A coetu pugnae specimen praesigne daturo. Ascensu facili procedebatur ad illam Acclives per quinque gradus hinc inde patentes. Inter se binos. fortasse vel amplius, illi Distabant utrinque pedes, ut compare motu Progressi sursum pugiles aequaliter irent, Ne pars alterius succumberet altera fraudi. Provisum sic prorsus erat, ne vincere quisquam Auderet ratione loci. sed ut acriter ipsa Vi fretus magnis penitus contenderet ausis. Conciliare sibi sola virtute favorem Hoc respectantis vulgi certamen adactus. Adque latus geminum, quod prospectabat in altum, Unde gradu labi poterat titubante deorsum Alterutra de parte pugil, ne laederet artus. Protrusus si forte foret non deside pugno, Lodicum congestus humi fuit albus acervus. Textilis ista strues poterat praebere videri Stagnantis specimen maris, exceptura cadentes In caput aut prono membrorum pondere vultus Ut fit in istius dubio discrimine ludi. Hoc plebi spectare fuit iucunda voluptas Congressos in ponte viros et utraque timendum Exertas ex parte manus audacter in ictum. Vix primas hinc hincque ferox assultus in iras Exarsit propius nudamque lacessere partes Coeperunt pugnam, cum duro pluribus orsu Vidisses livere genas, pugnoque nocenti Esse caput tuber naresque cruore madere. Nunc his in mala pugnos haerere frequentes, Nunc illis parili demirareris adactos Arte ve1 in pandum tali molimine ventrem Cominus ingestos, ut vi de ponte voluti In stratam molli sint plures tegmine terram. Sed quicunque gravi deturbabatur ab alta Mole manus ictu, veluti prolapsus in ipsas Esset aquas, surgebat humo gaudensque relicta Rursus inoffensis poscebat proelia membris. Sit satis huius opus leviter mihi tangere belli. Nunc alio me Musa vocat, velut horreat ictu Contusos narrare viros et in ora subinde Impactos illis violento robore pugnos, Et stat ab hoc diversa cani spectacula ludo. Pastillos exinde dari mandavit ibidem Non uni de plebe viro cunctanter edendos (Et mora commendatV. 215 corr. ex commedat factum!) quos arte redactus in minimas celerante scobes consperserat apte Caseus et pinguis condiverat offa butyri. Utque modis lepidis haec commessatio multum In risum populi converteret acrius ora, Accipe quo fuerit ioculariter acta tenore. His in transversum positi post terga ligari Iuncturas utriusque manus ad cornua ligni Praecepit, laxent ne brachia neve recurvent Admotura cibum patulo scurriliter ori. Dein istos in lance dapes iubet inter edones Ac ad eorundem pontis tabulata prementes Apponi statuique pedes utrinque relicto Non minimo spatio, ne motis alter obesset Alterius manibus digitos tendentis ad escam. Mox alternatim nexas demittere nodis In patinam coepere manus orique prehensum Connisis aferre cibum spes omnis abibat Posse perattentis illum contingere labris. Namque superposito connexa tenaciter arctis Hastili manicis et nescia dextera flecti Apprensos digitis nimis in sublime levabat Pastillos nullum faciles admittere morsum. Quod procul a labiis tantum surgebat in altum, Quantum sublatis in caelum forte lacertis Palma cavae surrecta manus supereminet ori. Quos cum vel primis ulla ratione nequirent Distantes gustare labris, hos totius oris Supposito cupidi contemplabantur hiatu. De manibus tentant illos emittere tandem, Ore capi si forte queant, sed desuper acti In faciem ve1 in ima sinus pectusve cadebant Inque supercilium ve1 in ipsos luminis orbes, Sed vix perpauci delabebantur in ora. Quid gula non possit? quos non molitur edendi Ingluvies attenta modos, ne latret inanis Nec redeat visa stomachus ieiunus ab esca? Consilium tandem capiunt ut uterque iocosa Occurrat ratione fami strictasque vicissim Admoveat digitis escas ac inserat ori Alterius, sociumque manu iuvet alter onusta. Sic quod multiplici per se conamine neutri Moliri penitus licuit, solerter uterque Praestitit adnixus risum captare theatri Mirati laeto plausu, quod sumeret apte Illud ab alterutro sibimet quod deesse videbat Alteruter propulsurus ieiunia ventris. Oblectamentum superest, ut ovantis in istos Advolvam numeros populi, quod dicitur Urbis Civibus Adriacae patrio sermone Volatus. Tantus ut apposita fieret vertigine ludus, Et posset cunctis a coetibus undique cerni, Visa fuit reliquis longe magis edita moles Aedibus apta rei, vir concitus unde deorsum Affixus funi lapsu citiore veniret. Vertice praecipuum surgit sublimis in auras Turris apud templum, cives facit unde statarum Et memores vocale precum longumque patentem Respicit in spatium porrectam celsa plateam. Huius ad aereas pars altera vincta columnas, Ad mediam tensi plateam pars altera funis Volvendos duplicis trochleae traiecta per orbes Defixis terrae palis est nexa duobus. Haec ut adhaereret melius totusque per auras Extentus foret ipse rudens, fuit ergata nisu Ingenti versata diu, quae perpete vectis Attraheret circumiectum molimine funem. Ut satis ad palum protentum utrumque ligetur. Sic offendiculi prorsus securus ab alta Devolvi per eum poterat grave turre viator Aereus facturus iter, velut alite corpus Libraret prorsus liquidum per inane volatu. Neglexit scalis excelsam scandere turrim, Ascensu facili ceu dedignatus adire Eductam caelo molem, sed in aera sensim Hoc ad opus fixis per funem lintre parata A palis subvectus abit secumque decennem Ad socii duxit puerum molimina remi. Impulsu poterat remorum cymba videri Paulatim sublimis agi, cum leniter ipsam Reste superposita contentae separe funi Nonnulli celsa traherent a turre ministri. Cum medium tenuisset iter spatioque fasellus. Alta petens, omnino pari distaret utrinque, Tunc iussus fuit ille puer subducere remum Perque genu reptare viri ventremque cavumque Pectus et eiusdem surrecto corpore firmos Imposuisse pedes humeris, ter voce verendum Unde salutavit iussitque valere CAPELLUM. Inde via remeans cum descendisset eadem, Absque timore suis consedit denuo transtris, Velle ratem visus moto propellere remo. Festa comes vacuas incendia iecit in auras. In caelum penitus missis aequanda sagittis, Igniferae si forte forent, quae carbo salignus, Quae nitrum, quae sulfur alit, lux incita quorum In summo raucis extinguitur aere bombis. His rursus per inane vehi coepere peractis Ducentes validos properanter in aere remos. Iamque propinquabant turri, cum protinus ipsos Exceptura manus surrexit multa virorum Inque suum numerum solers attraxit utrumque. Deinde volaturum nota sibi provida funi Aptavit ratione virum, qua pendulus apte A celsis plateae ferretur ad ima columnis. Qualem fama canit Minoae Daedalon Idae, Ceratas corpus cum libravisset in alas, Prosiluisse iugo mediasque subinde per auras Non breve praecipiti spatium fecisse volatu, Talis inaccessa vir hic haerens pectore funi Vexillumque tenensV. 325 corr. ex tendens dextra, quod saepe rotabat, Ceu sic magnanimum vellet plausisse CAPELLUM, Est in praelongam delapsus ab arce plateam. Hunc et amicorum iam pronius ima petentem Sustinuit numerosa cohors et culcitra multa In terrae disposta solo, ne mole ruentis Corporis actus humi validos offenderet artus Ad lapides palosve duos aut ossibus oris Discussis moriens tabo foedaret arenas. Haec tibi, qui digno cognomine diceris aeque CANDIDUS ac hominum frustrari pectore mentes Indocili doctoque bonas insigniter artes, Inscripsi Latiis expressa, IACOBE, Camoenis, Ad tua consuetis olim divertere tecta, Magnarum comitis virtutum conscia laudis. Istud eo curva lusi testudine carmen, Hoc ut longinquis velut experrectus in oris Et perspectarum monitus tot imagine rerum Nequaquam veteres obliviscare sodales, Qui descripta supra tecum conspeximus una Facta geri, fuit unde frequens sua cuique voluptas. Altera. sed potior, fuit id mihi causa canendi, Ut mea nimirum vetus observantia nota In rerum queat esse caput, cui versibus idem Absenti defertur honor, quem grandibus illi Plenius obsequiis coram tribuisse solebam. Hisque tuum nugis munus patiare rependi. FINIS.