CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 1884569 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1884569.

Nodus 1884569 in documento brodaric-s-epigr-tomick.xml


Epigramma ad Petrum Tomicium (paulo ante 1535)
Intextis iis Elegis, a STEPHANO BRODERICO Episcopo Sirmiensi, ad Cracoviensem Pontificem PETRVM TOMICIVM, paulo ante mortem eius scriptis: Quas tibi nunc referam, Praesul dignissime, grates? Unde petam meritis praemia digna tuis? Tu me, dum patriis longe exulo pulsus ab oris, Et medicae infirmus quaero salutis opem, Complexus vero patriae pietatis amore es: Tu pater et dominus, tu mihi frater eras. Nil passus tunc deesse mihi, quum cuncta deessent, Quum premerent variis me mea fata malis. Ergo quum nequeam, quas vellem, solvere grates, Persolvant meritis Numina sancta tuis. Illa tibi optatam tribuant longamque salutem, Et tribuant votis omnia fausta tuis, Sis columen Patriae: sis tanti gloria Regni: Sis Patrum et Regis cura benigna tui. Atque utinam iratos potuisses iungere Reges; Laus erat haec titulis annumeranda tuis. Nos te, sollicita versantem mente labores, Vidimus. In magnis et voluisse sat est.