CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 188455 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/188455.

Nodus 188455 in documento kunic-r-epigr.xml


69. Ad Lydam, de multiloquio. Multiloquam jam parce, oro, te dicere, Lyda; Nescis, quam soleam dicere multiloquam? Multiloqua est Phyllis, verbis quae fatur ineptis, Quidquid id est longum, vel breve, putidula, Quam, simul ac caepit, nemo non protinus optat Exorsu in primo, si pote, desinere. Te, nemo haud gaudet quam fantem audire, lepore Quod mentes, aures quod juvet omnigeno, Iliadas vel si placeat tibi texere longas, Usque tamen soleo dicere pauciloquam.