CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1884252 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1884252.

Nodus 1884252 in documento kiton-i-dir-meth.xml


ALIUD. Quod docuere Patres, quod et exposuere Magistri Hactenus; haec, nostro, tempore muta iacent· Pressa puto libro nunquam voluere Iuventae Linquere; nec mirum conticuisse forum: Scilicet, assiduos renuebant ferre labores, Quos isthaec moles semper habere solet. Invida vel fuerat, vel plane ingrata vetustas; Solaque sic voluit consuluisse sibi. Ast hic posteritatis amans, communia reddit Omnia perfacili, quae latuere modo: Pandit iter Iuris clarum, legumque recessus Obstruos reserat, cunctaque nota facit. Huic quoque nos, merita cingamus tempora lauro; Nestoris huic demus secula longa senis. NICOLAUS BRATKOVICH de Monte Graecens: observantiae ergo posuit.