CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1883834 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1883834.

Nodus 1883834 in documento kiton-i-dir-meth.xml


ALIUD In eandem Directionem. Quis novus hic Author? Quod opus, mirabile nostris Non visum seclis, publica in ora venit? Quid portat? Regno sparsarum dogmata legum, Singula quae methodus perdocet ista brevis. Ergo liber referes obscuris lumina rebus? O liber ambiguis, commoda quanta feres? Nam veluti rutilo Berillus, fulget in auro, In te sic patriae Iura renata nitent. Haec licet haud nova sint, methodo quia dirigis illa: Ungariae Kitonych nonne Lycurgus erit? Ergo liber prodi, livorem temne malorum, Namque magis Virtus exagitata nitet. In lucem prodi liber exoptate, refulget, Insolitum Iuris, te veniente, decus. Qui parat Ungarici fastigia scandere Iuris, Te summo affectu perlegere ipse cupit. Pannonicae gentis qui Iura retexuit olim, Non Methodo pandit, te meliore, viam. Nubibus expunctis errorum Palladis arte, Iridis, ut nitidae, flamma corusca micas: Non igitur fuerint relegenda volumina legum Omnia; tu siquidem singula solus habes. Occurrit si quod dubium, tu solvis aperte. Atque obscura nimis, lumine, clara facis. Ergo cum tanto decoreris honore Minervae, Esse quidem Iuris tu Cynosura potes. JOANNES KRUSSELY de Topuzka, S.R.M.C.R.D. et Sacrae Coronae Regni Hungariae Fiscalis perpetuae observantiae, et amoris ergo posuit.