CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1883682 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1883682.

Nodus 1883682 in documento kiton-i-dir-meth.xml


PERORATIO. / Ad Candidos Tyrones.

Habetis, Candidissimi Tyrones, ab initio a me promissam Directionem methodicam, in Processum Iudiciarium, Iuris consuetudinarii, Inclyti Regni Hungariae, partiumque eidem subiectarum, (cui etiam adiunxi, alios duos processus, alterum in Comitatibus, et alterum in Sedibus Spiritualibus, observari solitos) non quidem verborum floribus convestitam, neque orationum pigmentis delibutam, sed simplici, ac trito, et quotidiano sermonis filo, contextam. Quippe quod mihi animus non fuerit lepores sermonis sectari, vel orationum ornamenta venari, sed res ipsas potius, quae nobis magna usui esse debebant, undequaque conquirere, et in hunc ordinem selectas componere. Neque vero novas leges, aut Iura, vel adinveni, vel statui; siquidem id non unius et privati hominis est; sed cum iam antea statuta sint, ea tantum, quae circa ipsa melius intelligenda observabantur, vel e memoriae loculis deprompsi, vel ex Venerandae antiquitatis lecythis, erui; atque omnibus deinceps notitiae causa, hisce scriptis comprehendi. Inspersi etiam nonnulla, occasione sic postulante, ex sacris Canonibus, et Iure Civili, vel ideo solum, ut si non in omnibus universe (neque enim id huc attinebat) saltem in aliquibus coincidentibus punctis, aut aliis quoque quae in Iure nostro desiderantur, huius etiam utriusque Iuris, vel levem cognitionem praegustaretis. Quae etsi trita et tenuia omnia, prima fronte esse videbuntur; ubi tamen necessario adhibita extiterint, haud dici potest, quantum et lucis, et utilitatis rebus sunt allatura. Ideoque vobis tanto gratiora esse debent, quanto maiori cum commoditate, universa hic simul reposita habebuntur, ut scilicet his sic perceptis et cognitis, ad solidiora et penitiora Iurium, ac legum patriarum penetralia, faciliorem aditum habere possitis. Et quanquam fortassis non deerunt, qui vobis, vel aliud quippiam occipiendum, et magis prosequendum persuadere; vel etiam levitate, exilitateque istius opellae, nauseam et fastidium, ingerere conabuntur, sicque vos, ab ea deterrere et dimovere studebunt: Vos tamen nequaquam huiusmodi inimicis persuasionibus consentiatis, quin semel atque iterum ea perlecta, ipsi ex illa degustetis, et adiudicetis, an ita se res habeat, prout huiusmodi malevoli dissuadebant, vel vero longe aliter? prouti et secus sane rem diligentius considerantes, experiemini. Equidem cupivissem ut et mihimet ipsi aliquando licuisset, et vobis iam liceret, ex Aliorum limatiorum scriptis et laboribus, hoc ipsum delibare, sed cum, iniuriane temporum, vel negligentia hominum, Vel autem quod nemo nostratium, etiam tam levi et minuta opella Patriae, et Amicis, nescio quare prodesse voluerit, cognoscere non licuerit, neque liceat, dolendum potius est, quam invidendum, Et optandum adhuc, atque expectandum, ut Aliqui maiore pollentes ingenio, his crepundiis maiora olim et elegantiora posteritati consecrent. Quousque tamen id fiet; et haec res sub incude versabitur; Vos, si legum patriarum amore tenemini, hisce naeniis, animum vestrum oblectetis, et ad maiora percipienda interim praeparetis. Quas vobis omnibus et singulis opto felices, faustas, fortunatasque et utiles fore. Valete, et mei memores, salvi, sospitesque vivite semper.

Datum Posonii ex aedibus meis, die Vigesima quinta Maii. Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Decimo Nono.