CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 188353 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/188353.

Nodus 188353 in documento kunic-r-epigr.xml


67. Ad Ponticum medicum, de Lyda. Perdis, quod nimium curas, mi Pontice, Lydam; Servabis, cures si nihil, aut minimum. Una salus illi est, una haec, atque unica, postquam More tuo vixit, vivat ut ipsa suo. Ut tibi quam tota nunc mente obnoxia paret, Libera tam posthac pareat ipsa sibi, Se regat ipsa, artem ridens et jussa medentum, Ipsum et, si veniat, despuat Hippocratem. Aegrescit medico nimium quae addicta; valebit, Abjunget se se prorsus ubi a medico.