CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1883456 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1883456.

Nodus 1883456 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DUODECIMA. / Quo iure potissimum solet huiusmodi processus fori Ecclesiastici fulciri?

Legibus Regni, iuxta Decreta Matthiae et Vladislai Regum art. 40. anni 1559. ac tandem Canonicis

sanctionibus, art. 27. anni 1563. et art. 21. anni 1553. siquidem multa iam de foro saeculari translata esse dignoscuntur, ad hoc forum Ecclesiasticum, quae pariter iam utrique communia esse videntur, uti dictum est quaest. 3. proxime praecedenti. In quibus tamdiu solemus nos legibus Regni firmare, quamdiu eas nobis, ac causis nostris suffragari viderimus; ast ubi iis destituti fuerimus, illico ad dictas sanctiones Canonicas, confugium capere cogimur, quae longe ampliores sunt, et latius sese extendunt, supra quaest. 13. cap. 1.

Ubi Nota, quod licet sedes spiritualis utatur legibus Regni, in aliquibus causis, non tamen aeque utitur Iuridicis remediis: siquidem non nisi Appellationem, uti iam praemissum est, et Novum Iudicium aliquando admittat. Onus quoque non-venientiae, antiquitus solum in denariis viginti quinque deponebatur, licet nunc iuxta Regni consuetudinem, in tribus florenis exsolvi iubeatur.