CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1883091 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1883091.

Nodus 1883091 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO TERTIA. / Quae sunt causae fori Spiritualis, sive Ecclesiastici?

Antiquitus hae erant: factum testamenti, Matrimonii, Dotum, et rerum paraphernalium, periurii, verberationis et spoliatis Clericorum, et Mulierum, nec non aliae his annumeratae. 1. Matth. art. 3. et 2. eiusdem art. 17. et 3. eiusdem art. 17. Item 1. Vlad. art. 46. anni 1492. (quibus Zilagii art. 9. addit. Iura quartalitia, decimas, et effusiones sanguinum; sic et causae Viduarum, et miserabilium personarum huc spectant. Enchir. fol. 14.) Sed postmodum quasi post annum octavum, a dicto anno 1492. Causae dotum, et rerum paraphernalium translatae sunt, ad Octavas breves, id est, ad forum Locumtenentiae anno videlicet 1500. 4. Vlad. art. 16. ubi modo quoque

discuti solent, art. 14. anni 1536. et art. 2. anni 1555. Similiter decimarum quoque causae, novissimis constitutionibus annorum 1608. et 1609. ad sedem Comitatus reductae sunt.

Ubi Nota, Primo, praetactas causas, diversa ratione, ad diversa pertinere fora; ita videlicet; ut quando pure de iniuriis, vel violentiis, deque rebus mobilibus sonant, ad forum Ecclesiasticum, quando autem in iis Ius possessionariorum, vel haereditas acquiri videtur, etiamsi promissio, vel testamentum intercesserit, debent iudicari in foro saeculari, 1. Matth. art. 3. Item 3. Vlad. art. 62. et 2. tit. 52. Secundo, Ecclesias, aut imagines destruens, diripiens, profanans, et spolians; subest iudicio Regio art. 7. anni 1553.