CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1883019 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1883019.

Nodus 1883019 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO PRIMA. / In quarum Ecclesiarum Sedibus, solent Iudicia Ecclesiastica celebrari?

In omnibus Sedibus Ecclesiarum Diocoesanarum et Metropolitanarum, idque semper in prima instantia, seu per querimoniam. Neque licet relicto Diocoesano, vel ad Metropolitanum, hoc est, Archi-Episcopum, vel ad eius Vicarium, vel ad Nuncium Apostolicum, vel autem in Curiam Romanam querulatum ire; sed solum per viam Appellationis, ad eos causam deducere, maturioris revisionis gratia, 6. Matth. art. 44. et 45. Item 3. art. 19. et 5. art. 17. Item 1. Vlad. art. 45. et 2. eiusdem art. 10. et 3. art. 63. Et qui id facere praesumpserit, ut scilicet Romam conquestum eat, vel in prima instantia in Curia Romana causam moveat, poenam capitis incurrit, dicto 3. Matth. art. 19.

Ubi Nota, quod aliquando propter certas causas, utpote, vel metum hostium, vel aquarum inundationem, vel viarum discrimina, vel alia id genus pericula et incommoda, licet partibus indulto uti, ab Ordinario; ad alium Causam transferendo; quemadmodum iam non raro usuvenit. Et praeter quam tempore belli, continuo fiant, invocatoque brachio Regali, executioni demandentur. art. 25. anni 1552. De

quo tamen vide posteriorem constitut. anni 1599. art. 46. et quaest. 17. cap. 4. Item art. 70. anni 1618. quo tam belli, quam messis, vindemiae, Iudiciorum generalium, et Comitiorum tempore Sedes Spirituales celebrari Prohibentur.