CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1882985 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1882985.

Nodus 1882985 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA QUINTA. / Quam variae Constitutiones fuere semper, super occupationibus bonorum?

Variae sane, Primo, in veteribus occupationibus dabatur unica Prohibita, et ea quoque cum onere. Aliae vero dilatoriae cautiones, ut in aliis causis, locum habere solebant (nisi ex usu iam, iuxta quorundam sententiam, art. 10. anni 1536. Inhibitio praecludi caepta est) quae apud nos Novum repraesentat iudicium. Uti in priori processu dictum est, quaest. 16. cap. 8. Secundo, recentiores occupationes in Curia Regia, varie privilegiatae reperiuntur, Decreto Novizol. anni 1542. art. 8. Inhibitione, Contradictione, et Repulsione, non obstante. Et Posonien. art. 4. eiusdem anni 1542. Contradictione et Inhibitione non obstante. Item Sopronien. anni 1553. art. 21. Inhibitione et Repulsione non obstante. Quanquam in Comitatibus, haec omnia Iuridica remedia admitti soleant, iuxta quorundam opinionem. Posteriores autem omnes huius farinae articuli et constitutiones, super talibus occupationibus sequentes, post praefatum Novizoliensem, ad ipsum praecipue referuntur, usque ad annum 1563. Tertio, eodem anno 1563. art. 48. statutum erat, ut causae violentae

occupationis bonorum, non tantum in Curia Regia, ut proxime dictum est, sed etiam in Comitatibus, sine omni exceptione discuterentur. Quarto, postea decreto anni 1587. art. 35. et 36. facta intra Anni revolutionem Citatione, alias non; brevissimo processu terminabantur. Siquidem factis responsionibus in sede, Vice-Comes ad communem exibat, (licet alibi statim in prima sede post factam Citationem, ad communem exmittebatur, quod sane ante contestatam litem, pro inconveniente omnino habetur, et contra continentiam citati articuli fit) qua tandem reportata et calculata Iudicium fiebat; ac postea abscissis omnibus Iuridicis remediis intra Dominium bonorum, necessaria sequebatur Executio, quoad bona; sed convictio, si pars succumbens instabat, in Curiam Regiam transmittebatur. Ubi autem dicta Citatio, intra anni revolutionem, a die praetensae occupationis, non reperiebatur esse facta, tunc quidem causa non condescendebat, sed reiiciebatur ad processum dicti articuli Novizoliensis. Quinto, novissimarum occupationum causae, nec non violentiarum, damnorum, verberationum, captivationumque, tam in factis minoris, quam etiam maioris potentiae uniformiter, tum contra Nobiles seu Dominos, cum contra famulos ignobiles, et colonos, strictissime sunt privilegiatae, ut patet art. 3. et 4. anni 1608. et art. 29. anni 1609. Item art. 23. anni 1613. Caetera huc spectantia, ad pleniorem processus huius cognitionem, petenda sunt semper ex primo processu, qui in Tabula Suae Maiestatis Regia, observari solet; et comprehenditur decem prioribus capitibus.

Hic autem specialis processus in Comitatibus observari consuevit.