CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1882895 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1882895.

Nodus 1882895 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Da exemplum violentiae practicae?

Laesit aliquem, per violentiam aliquis; ideo evocatur in Iudicium per Citationem, actione descripta, prima sede proclamatur Reus, si comparet per se, vel advocatum; recipit actionis, et citationis paria; et differtur discussio, ad futuram sedem. Levatur causa in futura sede, post receptionem parium, Procurator cautus interea, ante scilicet litis contestationem, scrutatur literas, quaerit occasionem, ex aliquo defectu condescensionis causae, si rem patrocinari arbitratur, citat praescriptionem, agit de incompetentia

fori, vel Actoris, vel si quid in literis reperit, quod cursum impedire quaeat; reperire enim licet, si vel tempus, vel locus, aut persona, quae in Actione necessario inseri debent; desideretur. Tempus enim circa quod, et in quo anno, locus, ubi res acta est persona, quis, et contra quem, quid et qualiter actum.

Cum omnia tentarit Advocatus; Iudex vero causae, exceptionibus locum non dederit; tunc respiratione opus est. Non defendente tandem ulterius Reo, causa iuxta meritum acquisitionis Actori adiudicatur. Cui eodem die, remedio Prohibitionis, coram Notario fiendae, occurrendum est. Et sic causa iterum redit, ad suos Iudices.

Adveniente termino Iudiciorum, post Prohibitionem, Actor cupit rationem dari Prohibitionis; responderetur per Reum si quid tale est, per exceptiones prius repetitas, et postea quoque adinventas. Vitat tamen curiosus Procurator diligenter, ne ad litis contestationem, quoquo modo accedat; accumulat itaque verborum ambages, quas potest; quibus quantum fieri poterit, partem alteram et Iudicem, a consideratione propositae materiae avocare, et ad disputationem a re diversam traducere nititur. Ubi iterum alterius partis Advocati solertia requiritur, ne se, et Iudices patiatur a re proposita distrahi. Si deinde non datur effugium, uti licet, si vult qualificatione, propius scilicet ad rem accedente. Et nisi Iudex cogat ex professo ad litis contestationem, id est, negationem, vel rei affirmationem, minime quoad fieri potest, accedendum. Si vero secus non datur respirium, qualificationi proba adiungi potest; quod si tamen displicuerit, iterum datur prohibita, cum solito onere, eodem die, et non aliter.

Hoc facto, adveniente Iudiciario termino, postulatur per Actoris Procuratorem, oneris Prohibitae depositio; eoque deposito; ratio eius adferri requiritur; hoc casu. Si antea negasset (I) factum in Actione denotatum, a negativa

ad affirmativam, semper datur regressus. Quod plerunque cum qualificatione, ubi scilicet res, et tempus postulare videbuntur, fieri assolet.

Posito casu, Reus Actorem sibi insidiatum fuisse, contentionique ansam praebuisse, nisi vim vi repellendo. Et si quid tale, quod in Actione denotatum esset, forte accidisset, hinc evenisse dixerit. Quod diligens Procurator, additis suis rationibus, uberius amplificare, Iudicesque attentos, et dociles reddere poterit.

His dictis, vadit causae status ad probationem, vel obiectae responsionis qualificatae, vel etiam actionis; unde parti quoque Actoreae simul datur terminus, ad probandam actionem, si vult.

Reus causam protrahere volens, ulterius ante octavum diem termini ad probandum dati, prohibet se, et Actorem a communi Inquisitione. Et sic causa iterum ad sedem Comitatus Iudiciariam regreditur. Astant partes; Actor cupit rationem adferri Prohibitionis, si nullam rationem attulerit, causa simpliciter adiudicatur. Datur tamen nonnunquam haec, quod oblitus fuisset Reus tempore adiudicationis praemissae, poenam indebitae actionis annectere, sine qua inanes facere expensas, coactus fuisset. Alias vero aliae quandoque rationes adquiruntur, sed curiosus Procurator solet obviare talibus dilationibus, admonendo In-causam-attractum etiam cum poena solita.

Et relata serie communis attestationis, fiunt literae, post calculantur testes. Exinde fieri debebit Iudicium, etc.

Solent fieri exceptiones etiam contra testes, et testimonia fatentium, contra litis consortes, si qui in testem assumpti forent, contra aetates, famam consanguineos, et alios similes, audita, et non visa referentes, etc.

Si documenta testium, ad rem probandam non sufficiunt, in supplementum attestationis alterutri partium iuramentum decerni solet.

Saepe fiunt exceptiones contra Coniuratores, si videlicet Coniurator fuerit periurus, infamis, vel ignobilis (penes et contra Nobilem, non valet iuramentum ignobilis) uti in Attestationibus quoque.

Si exceptio rationabilem causam sortita fuerit, causa solet subverti ab imo.

Hinc post latum iudicium, et pronunciatam sententiam appellatur causa soepe in Curiam Regiam; ibi petenti conceditur Novum, si antea non fuerat impetratum. Penes novum Iudicium, causa iterum redit, ad priores suos Iudices. Ibi necesse est, tandem pars Novo utens iudicio, Novum quid in medium proferat, exauditis partibus, si causa coram superiori Iudice nondum est revisa, ad postulationem partis cuiusvis, causa cum tota serie, iterum transmittitur in Curiam Regiam, ubi causa revidetur, approbaturque vel emendatur, ac ad suum Iudicem, pro facienda Executione remittitur.

Penes remissionales, et literas universitatis Exmissionales, Vice-Comes vadit ad Executionem. Repulsione obviatur, post Repulsionem causa vicissim ad suos Iudices reportatur. Exigitur ratio Repulsionis; depositis primum deponendis, id est, triginta sex florenis in duabus Iudicibus, in tertia vero partibus, Actori.

Si Repulsio dilationis tantum causa, perperam facta esse comperitur, tandem dantur literae Adiudicatoriae sententionales Actori, contra Reum, Inhib. Contrad. et Repuls. non obstan. Et haec est finalis sententia, quam sequi debet Executio necessaria, facta tandem Relatione Executionis, dantur literae parti super Executione eadem, Relatoriae, sive Recaptivatoriae.