CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1882611 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1882611.

Nodus 1882611 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO SECUNDA. / Quotuplices igitur causae controvertuntur in Sedibus Comitatuum?

Duplices, Seriales, et Extraseriales. Seriales sunt omnes causae violentiarum, damnorum, iniuriarum, et his similium, factum potissimum Minoris potentiae, cuius poena centum florenis compensantur, tangentes. Licet interdum in harum numerum recipiantur, nonnullae etiam factum Maioris potentiae concernentes; ex eo, quod propter Iudicum pedaneorum, limitatam authoritatem, poena aequalis est. Extraseriales vero sunt diversae, et Primo, omnes criminales, hoc ordine, homicidiorum, incendiorum, furtorum, praedoniorum, maleficiorum, et adulteriorum, etc. Secundo, Causae privilegiatae pauperum, quae primo quoque die sedis discuti solent. art. 52. anni 1563. Tertio, causae Extraordinariae Magistratuum, quae pro publico bono ac tranquillo statu Reipublicae, per Magistratum moveri solent, et potissimum penes Inquisitiones contra aliquos, de aliquo maleficio suspectos, factas, ut supra quaest. 31. 32. et 33. cap. 9. Item Causae occupationum novarum et veterum privilegiatae, impignorationum debitorum, divisionum inter fratres per Vice-Comites fiendarum. Item causae in Appellatione pendentes, Novorum iudiciorum, tutelarum, paraphernorum, et dotum, ac aliae huius farinae omnes, iuxta causarum aetatem, nullo habito delectu.