CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1882535 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1882535.

Nodus 1882535 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO TRICESIMA PRIMA.

Quare principium huius operis a causis incipiat, finis vero Reo claudatur?

Propterea, quia Causae sunt primum statim obiectum ipsius Iudicii, quae cum multiplices sint, earumque qualitas diversa, ante omnia necesse erat, primo statim loco de iis egisse easque distinxisse, ut tanto facilius quilibet postea in reliquo processu procedere potuisset. Finis vero, quia triplici poena ipsius Rei terminari solet, vel scilicet amissione bonorum, quae forte possederat; vel autem pecuniaria aliqua mulcta, aut tandem Capitis etiam supplicio. Ideoque

cum hoc, duabus prioribus, maius sit, tanquam scilicet propriae personae ipsius Rei peculiare, non inconvenienter ipso, finis operi imponi debebat.

COROLLARIUM.

Hoc etiam pro admonendo Lectore, adiicere volui; quoniam publica omnium voce clamatur, Processum Iuris esse vitiatum; ideoque Decreta Regni, corrigere et emendare necessum foret. Quod sane est, causam non ut causam praetendere, et rem potius non satis animadvertere; siquidem hic error seu vitium, non provenerit ex Decretis ipsis, sed ex consuetudine, quae contra tam aperta et manifesta Iura Regni observari non deberet; sed magis Iura, suo loco relinquenda, et illa tollenda esset; ne, si a communi et scripto Iure recesserimus, etiam coram externis nationibus, scripta Iura nobis obtrudentibus, confundamur; neve extra Decreta, Ius semper ex huiusmodi consuetudine, quae nullibi exstat, et inveniri potest, discere volentes, nunquam, vel raro, et perpauci omnino addiscamus: sicque per totam vitam discentes prius emoriamur, quam ad cognitionem eius perveniamus, quod profecto quotidiano iam usu, non cum parvo damno nostro, et rerum nostrarum iactura experimur. Haec autem correctio, ut ex praemissis colligi potest, ad summum tribus punctis, seu articulis facile fieri posset. Primo, ut Citationes seu Evocationes, per Insinuationem, et simplicem Evocationem factae, in suo statu, processu, et cursu servarentur; ita nimirum, ut Insinuationes in unicis Octavis finirentur, et simplices Evocationes, quatuor terminis Octavalibus terminarentur, neque uniformiter per modum longi processus omnes currerent; prout scilicet Decreta super iis citata in praecedentibus continent. Secundo, ut Inhibitio, et Prohibitio non confunderentur inter se; sed inhibitio solum in sententia per non-venit servaretur; et Prohibitio in

Iuramentali depositione, et communi Inquisitione, locum suum haberet. Tertio, ut Novum Iudicium, solum Inhibitioni apponeretur; uti iam et decreta, et vetus consuetudo dictant, et nullum huiusmodi Novum Prohibitioni adderetur; sed alia forma Prohibitionales, absque Novo formarentur. Quarto, putant aliqui Prohibitas quoque in pauciorem numerum contrahere debere; ita ut tantum duae, vel ad summum tres admitterentur; sed id parum refert, quia non expectantur, in omnibus terminis semper omnes quatuor, sed si vel unica tantum praecesserit, nihilominus tamen causa, in sex ultimis diebus levari possit, et consuevit. Quanquam iam et alioquin novella constitutione anni 1618. art. 65. ad duas tantum restrictae sunt: alteram cum onere, et alteram sine onere.