CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1882412 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1882412.

Nodus 1882412 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA OCTAVA.

Qui repellendi sunt a vero Iudicio?

Hi Tres. Calumniator a calumniando, id est, decipiendo dictus; qui falsa crimina intendit, et convictus punitur poena talionis Iure Canonico; ast Iure nostro, videtur

solum poena Emendae linguae, vel quod idem est, poena indebitae actionis puniendus.

Ubi Nota, quod hic Calumniator, non dicitur a proprie dicta Calumnia, de qua dictum est supra quaest. 16. cap. 9. sed ab ea, quae generalissime sumitur, et est infida advocatio eius, qui pecuniam, vel quodvis emolumentum accepit, ut alicui negotium agendo, defendendoque faceret, et tamen non fecerit. Cuius poena apud Romanos olim de Lege Remmia fuit, inustio literae K. vel C. in fronte. Praevaricator, a praevaricando, id est transgrediendo limitem iustitiae, dictus est, qui et Collusor quoque dicitur, est is, qui vera crimina abscondit, vel qui simulat unam partem diligere, et adiuvare; et tamen alterum adiuvat, prodita causa sui Principalis, dum scilicet proprias eius probationes dissimulat, falsas vero Rei excusationes admittit, ut ab impetitione Actoris absolvatur. Et Iure Canonico, punitur extra ordinem; nostro autem illi poena Aucariorum, si Iuramento calumniae astrictus fuerit, irrogatur; art. 27. anni 1567. Si autem non fuerit iuratus, poterit conveniri, vel in causam Facti honoris, ratione dictae et expositae causae, ad secretas aures, fol. 738. Maioris decreti, et 6. Matth. art. 18. Item 1. Vlad. art. 37. Vel autem via iniuriarum, aut damnorum, in Curia Regia, vel etiam in Comitatibus. Extranei vero Procuratores, in foro Spirituali colludentes, amissione beneficii, per Ordinarium puniuntur, et etiam si beneficiati non fuerint; tam beneficiati, quam non, perpetuis carceribus, tanquam falsarii, et periuri mancipantur, Ibidem. Imo externi, propter introductum quendam in Regnum per eos abusum, in Sedibus Spiritualibus non admittuntur, et neque quidem in iis Civitatibus, in quibus Iudicia Ecclesiastica celebrantur, manere permittuntur, ne saltem consilium dent, nedum ad agendum accedant. art. 41. anni 1569. Tergiversator, a tergo vertendo, vel versando, dum scilicet desistit a caepta causa, dictus est is, qui in universum ab actione desistit, Iure Civili,

et Canonico, non impetrata abolitione, quae est venia, seu licentia omittendae accusationis, a Iudice sponte data, vel impetrata; quae tamen in Iure nostro, non est necessaria, et punitur in maleficiis infamia; ac in Iudicio Ecclesiastico, in quinque libris auri 2. quaest. 3. Nostro autem Iure, si Actor actionem suam, prosequi noluerit, tunc Reus se ex paribus illius, simpliciter absolvi faciet, convincendo ipsum Actorem, in iudicio Regali, et amissione causae. 2. tit. 86. quam si resumere voluerit, non nisi per gratiam Novi iudicii, id postea facere poterit.