CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1882293 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1882293.

Nodus 1882293 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA SEXTA.

Ubinam fieri solet Procuratoria constitutio, et huiusmodi literae Procuratoriae quamdiu durant?

Regulariter, omnis Literaria Procuratoris constitutio, qua in Curia Regia, vel alibi etiam ubique uti solemus, fieri solet, vel coram personis autenticis, hoc est, Dominis Ordinariis Regni Iudicibus, et eorundem Magistris Protonotariis vel in locis credibilibus, uti Capitulis et Conventibus; et talis a data praesentium, durat per anni circulum. Verbalis autem potest fieri etiam coram Vice-gerentibus, Palatinali, et Iudicis Curiae, et haec durat pro eo tantum termino, nisi ad relationem eorundem, per Magistrum Protonotarium, in formam literarum redigatur, quae similiter, uti et literatoria per annum robur suum obtinet.

Ubi Nota. I. Quod ex speciali praerogativa huiusmodi literae Procuratoriae, studiorum peregrinationis, et servitii causa, extra Regnum absentium, valent usque ad eorum reditum, non quidem simpliciter confectae, sed si sic fassionem fecerint. 5. Vlad. art. 14. II. Mulieres Nobiles, potissimum uxores Dominorum Baronum, Procerum, et aliorum Nobilium Regni, cum propter loci distantiam, tum viarum discrimina, aut muliebris sexus fragilitatem, vel si etiam propter honestatem, eo ire verentur, coram duobus testimoniis, Capituli vel Conventus, legitime exinde ad petitiones earundem exmissis, Procuratores constituere possunt, et dicta testimonia pro tali labore, ac Capitula et Conventus pro huiusmodi literis Procuratoriis, prouti et in aliis executionibus, et pro aliis Procuratoriis, solita tantum salaria accipere debent, et nihil plus ab eis exigere, 1. Vlad. art. 97.

Ubi Nota, magnam esse disputationem inter multos, quod cum certae Dominae, certorum externorum Dominorum, ut potissimum Bohemorum et Polonorum uxores, habentes bona in hoc Regno Hungariae, neque valentes ad Procuratoriam constitutionem, semper intra Regnum venire, propter fragilitatem muliebris sexus, viarum longam intercapedinem, et discrimina, ac vel maxime, cum viris suis subiectae sint, solae absque illis; an tales semel, ut proxime supra annotati Studiosi peregrinantes, et servientes in exteras provincias proficiscentes, pro toto absentiae suae tempore, Procuratorem constituere possint? Super quo licet nihil definitum habeatur, tamen non abs re videretur indulgendum hac in parte illis, ex praemissis rationibus. Vel, ut ex illinc, in aliquo loco authentico factas procuratorias constitutiones huc mitterent, prout et Spectabilis et Magnificus quondam Dominus Balthasar de Batthyán, dicitur Parisiis ex Gallia, tales Procuratorias misisse. Id tamen observatum vidi, quod si coram Regia Maiestate, fieri non potuit, hinc missus Scriba de Curia Regia, ad illas, huiusmodi Procuratoriam constitutionem, audivit ab illis, et postea retulit coram Iudice Regni, literasque in solita forma superinde idem Iudex extradedit. Melius autem omnino foret, huiusmodi Procuratoriam constitutionem, coram publico Notario facere, dummodo in solita forma literae ab ipso extrahi poterint. III. Hinc non elici, neque sequi videri, quod huiusmodi Mulieres Nobiles, alias quoque fassiones, praesertim super Iuribus possessionariis, taliter facere possent, ut quidam inferre satagunt, quia citatus articulus clarus est, et praecise de constitutione procuratoria; ac non de aliis fassionibus sonat. Licet aliquando aliter fieri soleat, sed si ad forum contradictorium, an stare possent? IV. Constituuntur etiam in sedibus Comitatuum Procuratores, sed talis Constitutio, in medio illorum tantum valet, art. 53. anni 1563. super quo vide infra quaest. 7. cap. 11. V. Liberae quoque Civitates, nomine collectivo constituunt Procuratores, pro se communiter, et tales admittuntur ubique. Sed pro singularibus personis, coram ipsis facta huiusmodi Procuratoris constitutio, extra territorium ipsarum nihil valet, neque acceptatur, quia haec authoritas extra territoria ipsarum, non est concessa illis. Sic iudicatum est Posonii. Anno 1612.