CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1882153 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1882153.

Nodus 1882153 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA QUARTA.

Quid autem Advocatus, seu Procurator, aut Orator?

Cicero definivit esse virum Bonum, dicendi peritum; ubi sub nomine (Bonum) intelligitur qualis deberet esse; nimirum iustus, verax et omni virtute praeditus; cum bonum, iustum, et honestum, ut idem disputat in libris Officiorum suorum, sint inter se aequipollentia, et ad invicem convertibilia. Per id autem quod dicit. (dicendi peritum) debet intelligi eius scientia, eloquentia, et omnis apte, ac apposite dicendi facultas, etiamsi aliquando propositum finem non consequatur, ut proxime dicetur.

Ubi Nota, pluribus nominibus eos denotari, qui quoquo modo aliorum causas agunt, atque ob id non abs re fuerit, eosdem paucis declarare. Advocatus igitur dicitur, non solum qui alterius causam agit, exponendo amici desiderium, et alterius desiderio contradicendo, ut Patronus; sed quicunque alteri praesenti adest in causa, officii gratia, etiamsi nihil agat, aut dicat palam, ut multi volunt, sed tantum paratus sit, defendere, et Patrono Ius suggerere. Patronus proprie est, qui causam agit, sed accusati; non autem accusantis. Procurator, qui aliena negotia mandato Domini, in absentia eius suscipit, et administrat; vel, ut apud nos moris est, causas agit, tam absentis, quam praesentis principalis. Unde et Causidicus dicitur, quod in causis; et iudiciis versatur. Et talis obligat Principalem suum, ad simplex tantum Nobilitatis homagium, hoc est; ad ducentos florenos, et non amplius. Plenipotentiarius vero, quia absolute et universaliter ad omnia constituitur; Iure, vel etiam compositione aliqua utili mediante peragenda; ideo etiam ad omnia, vel ad plus, quam Procurator, constituentem obligare potest. Syndicus est patronus, qui ab

universitate aliqua Ecclesiastica, vel Civili constituitur, ad tuendam publicam causam. Orator dicebatur olim, qui una oratione, sive declamatione, totam causam peragebat.

Rabula vero, et nomine, et conditione odiosus; dicitur vel a rabie, vel a ravi, id est, raucitate, quod in negotiis agendis acer est, et rabiosus; vel potius a radendo, quod radat, hoc est, aures offendat, et feriat nimia verbositate, dum sibi disertus non videatur, nisi omnia tumultu, et vociferatione compleat, atque concutiat.