CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1881844 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1881844.

Nodus 1881844 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA NONA.

Debentne Iudices iuramento esse astricti, et qua forma?

Debent maxime iurare, 1. Vlad. art. 33. et 3. eiusdem art. 4. Non quidem in posteriori hoc citato loco denominata forma de Rakos, de qua, ubinam contineatur, et qualis fuerit, non satis constat; neque vero forma illa, qua veteres Iudices adiurabantur, fol. 747. Maioris decreti; sed alia iam usitata, quae habetur 6. Sigis. art. 1. Item 6. Matth. art. 73. et dicto 1. Vlad. art. 33.

Verum hic non leves occurrunt obiectiones. Prima, si Iudex, secundum Deum, et Iustitiam eius, ac suum posse, ut praescripta forma continet, iudicabit, videbitur a legibus Regni exorbitare, et eae quoque ob hoc superfluae, et supervacaneae esse censebuntur?

Nequaquam, quin potius iudicando secundum Deum, quem semper prae oculis habere, (uti supra quaest. 14. huius dictum est) et eius Iustitiam, quam et alioquin ex praecepto Evangelico, ante omnia quaerere debet; illas divinae Iustitiae subiiciet, et per illam, magis eadem confirmabit Prolog. cap. 6. Siquidem finis legum est Veritas, et Iustitia; quae prima, et summa est Deus ipse, qui fallere nescit, et falli non potest, idque faciendo pro omni posse suo, (quia non est mere hominis posse adimplere legem Domini) enititur dicto Iuramento suo, satisfacere. Secunda, sed suntne leges verae (obiiciet Iudex) quod secundum eas Iudicare debeat, quia soepe videntur se aliter habere?

Sunt maxime verae, quia ex communi omnium Dominorum Regnicolarum, libero voto statuuntur, et per legitimum Principem confirmantur; ideoque quia sic placuit omnibus, pro veris haberi debent. Et si vero aliquando in particulari aliquo casu, secus fortassis apparet; in collectivo tamen sensu, et communi intelligentia, fineque ad quem ordinatae sunt, semper pro veris reputantur, nec licet illas iam

cuiquam rescindere, vel aliter reformare, sed secundum ipsas, necesse est omnes iudicare, et iudicari. Ibidem ad finem. Tertia instabit ulterius, ipsas multoties, conscientiam aggravare, ut praecise in Communi Inquisitione, ac etiam aliis nonnullis casibus soepe apparere solet, atque ideo quod conscientiam aggravat, non videtur esse iustum?

Negatur antecedens, quia ipsae ex se non aggravant conscientiam, sed praesupponunt talem iuraturum, vere et iuste iurare debere, et non peierare, ex quo potius sanctae et religiosae, quam onerosae et exosae esse debent. Ast si quis cauteritatam habens conscientiam illis abutitur, propter talem abusum, non sunt culpandae, quia sic optimae quaequae res, vitiabuntur propter sui abusum. Et quia Iudex, non secundum conscientiam, sed secundum allegata et probata iudicare debet. Prolog. cap. 15. uti iam dictum est, quaest. 13. praecedenti. Ideo etsi aliquando ex externis quibusdam indiciis, ei aliter apparet, non statim temere de alio iudicare debet, quia licet huiusmodi indicia, animi sint quodammodo signa, Deus tamen scrutans interiora, cor hominis intuetur, et talia foris audit verba, qualia ex intimis proferuntur. Ideoque discretus Iudex, qui interpretatur intentionem Iurantis alteri considerare debet. Quod verba debeant deservire intentioni, et non intentio verbis, 22. quaest. 5. Atque ita de occultis, etiam per Signa externa, non statim verum Iudicium ferri potest. Quarta, sed an Iudex Pedaneus potissimum, iudicabit ex bono et aequo, quod dici solet?

Non sane, nisi partibus sic omnino volentibus, seque submittentibus, ac omnibus ordinariis Iuribus et legibus se sponte abdicantibus. Quia hoc modo iudicare, est non nisi supremae potestatis, etiam leges ipsas emendantis et corrigentis, quae praescripto Iuris non usquequaque astricta est; ut summi Pontificis, et Imperatoris; sed pro re nata, liberam causarum disceptationem habet. Quod fere videtur,

quasi iuxta normam Lesbiam iudicare; cum enim caeteri fabri caementarii, soleant structuras suas ad normam exigere, soli Lesbii, plumbeam normam habentes, pro arbitratu suo flexibilem, et subinde mutabilem, ita ad normam structuram suam exigunt, ut interdum si lapis natura non facile ad structuram aequabilis pervicerit, normam ad structuram inflectant, et structurae normam, non normae structuram accommodent, quo scilicet opus suum consumari possit. Budaeus in princip. Annot. in Pandect. Quae sufficit in hoc loco dixisse, propter illos, qui soepe in istos impingunt casus. Plura a Theologis petant.