CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 187988 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/187988.

Nodus 187988 in documento kunic-r-epigr.xml


56. De Lyda inornata. Culta placet gemmis ac diti Gellia veste, Indiget his contra Lyda nihil phaleris. Dotibus illa suis nulli non magna putatur, Atque urbis rarum dicitur esse decus. Hoc pulchrum est, niti semet, debere nec ullam Externo laudis particulam auxilio.