CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1879038 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1879038.

Nodus 1879038 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO TRICESIMA SECUNDA. / Sed quomodo haec clausula (in rem adiudicatam transibit) intelligenda esse videtur?

Putant Nonnuli hanc transitionem in rem adiudicatam nihil aliud esse, quam solum in priorem sententiam regressionem ubi appellatio, vel in non extractis, in secunda sede Iudiciaria literis transmissionalibus, 3. tit. 35. et supra quaest. 3. cap. 8. vel vero in non reportatis iisdem cum Reiecta passim neglecta fuit. Ideoque admittunt in ea, omnia iuridica remedia, quaecunque huiusmodi sententiam appellatam, non praecesserunt. Alii vero dicunt, praetactam transitionem, non in praemissam priorem sententiam, sed in causam, seu rem ipsam, quae acquirebatur, fieri debere, intelligendam esse. Tum quia dicta clausula (in rem adiudicatam transibit) non de priori praenotata sententia, sed de re ipsa expresse dicitur. Tum quia res iudicata, est eadem cum sententia definitiva, quae est ultima decisio causae, et sola executione indiget, ut videre licebit, infra quaest. 2. cap. 9. Tum quia citato quoque loco partis tertiae per expressum habetur, quod causa transeat, in ipsam rem adiudicatam, et non in sententiam, super qua re literae quoque Adiudicatoriae, iuxta latam sententiam (de qua scilicet quaestio vertitur) parti victrici et triumphanti reddi, et executioni demandari debent. Quod non conveniret de sententia dicere, quia sic idem de eodem praedicaretur, ubi literae adiudicatoriae dari deberent de sententia, iuxta eandem sententiam. Tum quia Civiles quoque (a quibus Ius nostrum magna ex parte originem ducit. 2. tit. 6.) rem adiudicatam sic omnino intelligunt; quorum opinionem ex scholiis Mynsingeri ad §. Item si in iudicio, lib. 4. Institut. tit. 13. annotatis his verbis licet subscribere; Rem iudicatam, non dici sententiam iudicantis, sed ipsam rem, quae finem controversiarum, Iudicis pronunciatione accepit; quod vel condemnatione, vel absolutione contingit. Itaque quamvis statim postquam lata est in aliqua causa definitiva sententia; res iudicata dici potest, tamen quamprimum fuerit ab ea appellatum, fingitur non esse iudicata; ac proinde nec dici potest sententiam in rem

iudicatam transivisse, a qua appellatum est, nisi Iudex appellatus, eam denuo comprobarit. Si vero Appellatione omissa effluxerit tempus, quo appellari a sententia oportuit, nempe (apud illos) decendium, aut pacto renunciatum est appellationi inter litigantes, fingitur non esse appellatum, et sententia rite lata in rem iudicatam transit, quia controversiarum finis per eam causae impositus est; quod idem (inquiunt) est, atque apud nos, uti iam praemissum est, si literae transmissionales, in secunda statim sede Iudiciaria extractae non fuerint. Vel si etiam extradatae extiterint, Appellatio tamen (non revisa) cum reiecta reportata non sit, tunc illa causa bene et iuste in rem adiudicatam transivisse dicetur, debitaeque executioni demandari debebit, extractis vice iterata literis Adiudicatoriis sententionalibus, et procul dubio abscissis omnibus Iuridicis remediis, virtute iam praetactae transitionis causae in rem adiudicatam, etiamsi in priori appellata sententia talia remedia praeclusa non extiterint. Haec illi.

Verum praemissa omnia, de definitiva sententia potius, quae ultima solet esse causae decisio per Iuridica remedia transiens; quam de intermediante, sive interlocutoria, dicta esse videntur, in qua scilicet nondum talia remedia praecesserunt, sed primum intercedere debent, ac si prior sententia executioni suae demandaretur, et per ea ipsi occurrendum esset: uti et prior sententia innuere videtur, quae et probabilior esse censetur, cui Stylus quoque adstipulatur. Siquidem et revisa appellatio; atque ad exequendum remissa, Repulsionis velamine impediri soleat.

An vero huiusmodi sententiae, in rem adiudicatam transmissae, Novo iudicio occurri possit. Vide supra quaest. 10.