CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1878998 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878998.

Nodus 1878998 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO TRICESIMA. / Causae vero Potentiarum, Damnorum, Iniuriarum, ac etiam in facto Possessionario, in quot Octavis antea finiebantur?

In Primis duntaxat, hoc est, unicis Octavis, nisi potissimum in postremis de iure possessionario, Iurium et literalium instrumentorum productio sive exhibitio, requiri dignoscebatur, quae in secundis tantum Octavis, et non amplius fieri debebat, 6. Matth. art. 6. De quibus vide supra citam, quaest. 3. cap. 2.