CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1878988 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878988.

Nodus 1878988 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA NONA. / Unde igitur accidit, quod rarissime, vel potius nunquam, quatuor hisce terminis causae finiri soleant?

Ex duobus potissimum; altero quod non valeant ita levari singulis terminis; et altero, quod principales quoque segnius prosecutioni ipsarum advigilare soleant; cum iuxta tritum sermonis proverbium, vigilantibus Iura subvenire consueverint.