CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1878938 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878938.

Nodus 1878938 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA OCTAVA. / Sed finitis iam omnibus Iuridicis Remediis, Videndum est, quomodo ex illis, illud colligi possit, quod omnes causae Iurium possessionariorum, quae sunt longissimi processus, in quatuor terminis Octavalibus finiri possint? Iuxta Decreta 6. Matth. art. 4. et 19. Item I. Vlad. art. 54. et quomodo intelligendi illi termini?

Hoc pacto nimirum; quod illi termini intelligantur solummodo de cursu Iuris ordinario, qui admittitur in Dominio bonorum, non autem extra illud, ubi solum Novum Iudicium militare cum gratia solet; et sic quintus quoque terminus extravagans, praedictis quatuor superaddi consuevit. Praeterea ut praefatus ordinarius Iuris cursus, praetactis quatuor terminis Octavalibus finiri possit, videtur istis sequentibus duabus tantum formulis prioribus respondendum et procedendum; quia non erit possibile, ut servatis praescriptis omnibus iam Iuridicis remediis, in una quaque causa quispiam praenotatis quatuor tantum terminis, ipsam finire possit; sed pluribus adhuc terminis utendum erit illi; prouti ex sequentibus aliis duabus posterioribus formulis, clarius patebit. Et sic non quatuor, sed etiam quinque termini dabuntur, quod erit contra praedictas constitutiones Regni.

Prima igitur Formula haec erit; In primo termino Octavali, vel comparebit Reus, vel non? Si non comparebit, tunc vel ad primam, vel ad secundam tandem Proclamationem extradabitur sententia per non-venientiam, contra ipsum, contradictione non obstante, cui remedio Inhibitionis occurrendum erit. In secundo termino, petitur ratio Inhibitionis ab ipso, qua sibi non suffragante, post aliquot Prohibitas, ad communem exmittetur, et hac vel celebrabit, vel ab ea se prohibebit. In tertio termino, si communem reportabit, calculabitur; sin prohibuerit se ab illa, Prohibitionis ratio petetur, et ita forsan post aliquot Prohibitas, neutra adhuc valente, iterum sententia vice iterata proferetur contra ipsum; Contradictione et Inhibitione non obstante cui Repulsionis velamine obviabit. In quarto tandem termino ratio Repulsionis petetur ab ipso; qua non stante, modo simili post aliquot Prohibitas, lata et definitiva sententia vice tertiaria pronunciabitur contra ipsum, Inhibitione, Contradictione et Repulsione non obstante. Sicque vadet ad Executionem.

Secunda, si comparebit in primo termino, tunc facta responsione aliqua, et forsan post aliquot Prohibitas non stante, sententia contra ipsum pronunciabitur, Contradictione non obstante cui Repulsione obviabit. In secundo termino, si se absentabit; dabitur iterum sententia vice iterata contra ipsum ad exequendum, Contradictione et Repulsione non obstante quam Inhibitione revocari faciet. In tertio termino, dando rationem Inhibitionis simul et Repulsionis: vel Procuratoris priorem responsionem revocabit, et meliorem subiungendo, communem petet; quam vel celebrabit, vel se ab illa prohibebit. In quarto tandem termino: neque reportata serie communis Attestationis, neque vero stante Prohibitionis ratione, lata et definitiva sententia vice-tertiaria proferetur contra ipsum, Inhibitione, Contradictione et Repulsione non obstante. Sicque vadet ad Executionem. Ubi Nota. I. Quod praedicta

praeclusio Iuridicorum remediorum, ordinarie solet fieri praemissis modis, aliquando declaratius omnia singillatim enumerantur; hoc modo dicendo; Contradictione, Inhibitione, Repulsione, Appellatione; Novo Iudicio, etc. aliquando hic clausulis (amputatis vel abscissis universis Iuridicis remediis) strictius praecluduntur. II. Quod ubi simul Repulsio et Inhibitio, in aliquo processu incurrunt, utriusque onus prius deponendum erit, quam ad respondendum Repellens admittatur, quia quod singillatim in singulis fit, coniunctim quoque in utraque simul fieri debet; similiter et precium literarum sententionalium solvendum erit. Quod intellige, si iis, diversis terminis iudiciorum usus fuerit: Nam si extra terminos Iudiciorum, simul et in continenti, quasi primo sententiae contra se exequendae, Repulsionis velamine obviaverit, ac postea sub id, quo pars repulsa literas Relatorias ex Capitulo vel conventu pro se, super huiusmodi facta Repulsione extrahere conabitur, Inhibitione usus fuerit, praetactasque Relatorias extradari inhibuerit, et partem repulsam, contra se evocari fecerit; tum solum Inhibitionis onus deponere, et rationem eiusdem dare inhibens tenebitur; quia totus iam praemissus processus, in solam Inhibitionem coaluit. Neque ideo arguetur, calumniose processisse quia hoc pacto unum Iuridicum remedium, altero destruxit, et non utroque simul uti voluit, uti et Decius refert, in suo Syntagmate.

Tertia, posset esse eadem plane cum Prima, si post Repulsionem, simplex Novum Iudicium, quod absque Inhibitione, et Appellatione dicitur, fieri deberet; quod nisi statim facta in partibus Repulsione impetraretur, et vigore illius, pars repulsa, ad quartum iam terminum evocaretur, sed primum post depositum onus Repulsionis, et ad reddendam illius rationem, tale Novum peteretur, tunc viderentur quinque termini necessario admitti debere, cum vigore huiusmodi Novi, Actor citari deberet, quae citatio pro hoc

quarto termino levari non posset: Sed hoc mihi non videtur posse fieri: Tum quia post Repulsionem, non simplex, sed cum gratia debeat impetrari Novum iudicium, 2. tit. 77. Tum quia, iam cum Inhibitione semel concessum est, et amplius neque in hac tertia, neque in quarta concedi debet. De Revocatione autem Procuratoris iam dictum est, supra quaest. 23. num. 2. Sicque videntur solum duae priores formulae admittendae, posteriores vero reiiciendae.

Quarta, si in termino Octavali, dabitur simplex Novum ex cessione Appellationis, videntur plures admitti debere termini, quam quatuor, hoc modo. In primo termino si comparens quippiam responderit, et eo sibi non suffragante, sententiabitur, tunc si appellabit ex Tabula, ad Dominum Locumtenentem, et postea statim cedendo Appellationi, petierit Novum cum termino. In secundo termino, non suffragante sibi facta aliqua responsione, penes tale Novum, dabitur iterum sententia contra ipsum, cui necessario Repulsione erit obviandum. Denique tertio termino, si se absentaverit, tunc iterum dabitur sententia contra ipsum, quam Inhibitione revocare debebit. In quarto termino, si communem petierit, vel sese ab ea prohibuerit; tum demum in quinto termino, vel ex reportata serie communis, vel ex non data sufficienti prohibitionis eius ratione, iudicium patietur, et sic tandem dabitur contra illum lata et definitiva sententia. Atque hoc pacto non quatuor, sed quinque terminis finiri debebit aliqua causa, contra finitos iam illos quatuor terminos. Ubi Notandum. I. quod in hac quoque quarta formula, vel simplex Novum non debet admitti, uti et in tertia, vel autem Inhibitio, cum haec duo inter se coincidere videantur, et ita bis id ipsum in una eademque causa concedi neque debet, neque potest. II. Nullam maiorem rationem affirmandi Novum iudicium cum Inhibitione dari posse, quam hanc, quod scilicet nisi hoc modo coniungerentur, Causae praescriptis quatuor terminis finiri non possent, et

ideo ubi hoc praecesserit in aliqua causa, aliud simplex. (quod semel tantum dari consuevit. Styl.) dari non possit, et non ut Decius super hac re, in suo Syntagmate nove opinatur de Inhibitione. De quo plura vide supra quaest. 16. capitis huius, et 6. Vlad. art. 14. Hic tamen intellige, hoc Iudicium semel tantum dari solere, quo ad usum; ast si depositum fuerit per impetrantem, vel per Iudicem condescensum, iterum reimpetrari posse.