CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1878846 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878846.

Nodus 1878846 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA TERTIA. / Quare fit huiusmodi Procuratoris revocatio?

Quia praesupponit semper errorem, vel aliquem defectum nocivum ipsi constituenti, qui quidem error, et defectus, non nisi in responsione et obiectione, aut aliqua exceptione committi solet, ac tandem nova responsione, post revocationem prioris responsionis, reformari debet. 2. tit. 79. et 80. Ubi Nota, I. Quod talis responsio quae revocari debet; bene specificari debebit, ac si sufficiens ratio revocandae illius dari poterit; bene quidem: alioquin revocatio non stabit, sed prior sententia, in suo vigore remanebit. II. Videtur fieri debere, vel sub eodem termino, vel ante ipsum, etiam extra sedem Iudiciariam, et non de termino, ad terminum differri. Tum quia revocans per huiusmodi revocationem imbuit personam Actoris: Actor autem semper paratus esse debet. 2. tit. 84. Tum quia priori modo facta, et nunquam posteriori de termino ad terminum dilata fuisse dignoscitur. Styl. Tum quia in longis causis, non est opus ipsam fieri per Novum iudicium, quod ulteriorem terminum requireret, ut patebit sequenti quaest. 25. III. Allegatio vel responsio Plenipotentiarii, non videtur revocari posse; partim quod Plenipotentiarius sic constituitur, quasi ipsemet constituens esset. Unde quia Propria responsio in Iudicio contradictorio facta, non soleat, neque possit revocari de Iure Regni, 5. Vlad. art. 15. ideo neque Plenipotentiarii responsio, revocanda esse videtur, quia pro eo

reputatur, ac si constituens solus eam, ex praemeditato animo, et determinata veritate certitudinaliter dixisset. Non autem errore aliquo interveniente, ut ratio huius revocationis expostulare videtur. Tum quod communis etiam omnium gentium consuetudo ita dictat, qua de summis rerum ac imperiorum, virtute huiusmodi plenipotentiae, per suos legatos invicem agere, et concludere consueverunt: alioquin autem nulla fides inter eas esse posset, si huiusmodi plenipotentiae rescindi deberent. passim.