CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1878826 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878826.

Nodus 1878826 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA SECUNDA. / Quid est Procuratoris Revocatio?

Quia in causa, factoque Novi Iudicii, Procuratorum revocatio saepe sequitur; ideo consecutionis istius ordo postulat, ut de ipsa iam agere debeamus, ac quid sit definiamus. Est igitur Procuratoris Revocatio, responsionis alicuius Advocati, per eum praeter voluntatem, et extra informationem constituentis, seu Principalis sui in Iudicio factae per eundem principalem, cum solito onere retractatio, et eiusdem nova responsione coram Iudice facta, reformatio. 2. tit. 79. Ubi praecavendum ab oneris levatione, nisi omnino in huiusmodi revocationem consentire voluerit: quia alioquin, velit nolit, eam admittere debebit, etiam cum gravi damno suo, uti iam dictum est. quaest. 11. cap. 4. supra. Sed hic quaeri solet: An huiusmodi Procuratoris revocatio, praecise personaliter per Principalem fieri debeat, vel etiam per alium Procuratorem fieri possit? Quanquam Aliqui putent, posse illam fieri, etiam per Procuratorem, ex eo, quod 4. Vlad. art. 13. dicitur; quod in quinque casibus a modo in posterum, non personaliter, prout antea, sed per Procuratorem suum, si voluerit quisque compareat: Nihilominus tamen si personaliter non venerit, Procuratorem suum nunquam revocare valeat: quasi (inquiunt) alias in aliis causis, idipsum per Procuratorem quoque facere

posset? Verumenimvero de communi usu et consuetudine, huiusmodi Procuratoriam revocationem, non nisi personaliter coram Iudicibus comparendo facere potest; licet ex textu Tripartiti nihil certi de eo colligi possit: sed ex Stylo manifeste apparet.