CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1878694 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878694.

Nodus 1878694 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA SEPTIMA. / Quando est usus eorum?

Quarti, sive postremi cum Gratia nuncupari, post executam latam et definitivam sententiam, hoc est, extra dominium bonorum, ut communiter dici solet. Aliorum autem priorum, intra dominium bonorum fieri conceditur, ante latam scilicet et pronunciatam definitivam sententiam. Imo vero, etiamsi non fuerit ex allegatis et responsis, sed solum per non venientiam pronunciata sententia, pars convicta Novum poterit petere Iudicium 2. tit. 77. et praecedenti proxime 15. quaest. Ubi Notandum, quod aliquando simplex Novum iudicium, datur tantum cum clausula ista, (ut si forte parti triumphanti, literae Adiudicatoriae sententionales iam extradatae fuissent) easdem primum ab eadem repetant. Postea ubi ex superabundanti datum fuerit, praetexendo causas,

quod forsan Iudices pedanei favore partis alterius (ut credi par est) allecti, iustis ac legitimis requisitionibus, et mandatis superiorum Iudicum parvi pensis, tale prius simplex Iudicium admittere noluerint, sed Iudiciariam suam deliberationem, Executioni demandaverint; ut prius huiusmodi executionem reexequantur; et bona per illam exponenti adempta, eidem restituant, tandem Novum iudicium causa in eadem, iuxta priores literas Novi iudicii, faciant; alioquin coram eodem Iudice, in Curia Regia decimo quinto die, comparere debeant. Ex quo liquido apparet, tale simplex Novum iudicium, recte dici intra dominium fieri debere; etiamsi cum clausula ex superabundanti fuerit, uti iam praemissum est. Styl.