CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1878578 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878578.

Nodus 1878578 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA QUINTA. / Quotuplex esse potest?

Quadruplex. I. Quo in causa succumbens, per nonvenientiam, simul cum inhibitione utitur. 2. tit. 77. imo vero, si non fuerit sententia extradata, poterit etiam absque literis Inhibitionalibus huiusmodi Novi iudicii, tam Iudices ab extradatione literarum sententionalium, quam partem quoque adversam ab extractione earundem; inhibere; Ibidem. Qui tamen titulus intelligitur solum de causis longis, in quibus processus subsequuntur, et non de brevibus, 4. Vlad. art. 15. II. Quo succumbens in causa appellata, cedendo Appellationi ipsi, utitur. Passim: ut art. 29. Anni 1609. et art. 23. anni 1613. III. Simplex omnino, absque ulla praevia Appellatione et Inhibitione, satis late patens, quo potissimum in sedibus Comitatuum, absentes et criminaliter convicti, soliti sunt uti, ut videre est infra quaest. 30. cap. 9. IV. Cum gratia nuncupatum, quod solus Princeps et Dominus noster clementissimus, ex debito regiminis sui officio, unicuique largiri et concedere solet, post factam Repulsionem, vel Procuratorum malam responsionem, non obstante errore, vel lata exinde sententia, 2. tit. 77. Alia autem alii Iudices ordinarii dare consueverunt. Ubi Nota, quod duo haec tantum Nova Iudicia, primum et quartum, scripto Iure contineantur, citato proximo loco; alia autem duo, ex Stylo colliguntur. De quibus vide infra quaest. 3. cap. 9. similiter de quadruplici sententia.

Sed hic occurrit non levis Quaestio, si enim causa, coram uno Iudice mota, et ad alterum Iudicem. Vigore 7. tit. part. 3. per eundem motorem translata fuerit, idemque motor, coram eodem translatae causae Iudice postea convictus Novum Iudicium cum gratia impetraverit, quaeritur, tale Novum Iudicium, ad quem praemissorum duorum Iudicum

reportare debeat? Alii dicunt, quod ad secundum, ad quem scilicet causam transtulit, et coram quo convictus fuit, quia alioquin si ad priorem referret, Calumniam evitare non posset. Alii autem dicunt, quod ad primum, quia tit. 11. part. 3. per expressum habetur, quod talem causam per gratiam Novumque iudicium resuscitare debeat, coram eodem Iudice, quo huiusmodi causa primitus mota esse dignoscitur. Verum, prior opinio probabilior esse videtur, ex eo, quod huiusmodi Novum iudicium, dirigi soleat semper ad eundem Iudicem, qui prius convicto, onerosum fecerat iudicium, ut videlicet eandem causam denuo adhuc maturius revideat. Citatus quoque locus, sonaret praecise de iudiciis Liberarum Civitatum, et de tali casu, in quo iam coram eodem Iudice quis convictus fuisset, coram quo et causa ipsa primitus mota extitisset. In praesenti autem casu, non esset coram primario motae, sed coram secundario iam translatae causae Iudice, convictus: et ideo ad eundem, uti praemissum est, tale Iudicium referri debet.