CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1878432 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878432.

Nodus 1878432 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO UNDECIMA. / Sed si Octavae non celebrabuntur in Curia Regia, possuntne revideri tales Transmissiones?

Antiquitus partium ipsarum fatigiis et expensis indulgebatur, litibusque brevius finis imponebatur, dum etiam medio tempore extra Octavas, ad quoscunque terminos competentes, huiusmodi causae in Curiam Regiam deductae, per Iudices suos ordinarios, in quorum praesentiam transmitti solebant, revidebantur. 1. Vlad. art. 73. et 7. eiusdem art. 55. Nunc autem solum vel in ipsis terminis Octavalibus, vel etiam Diaetalibus, revideri solent, art. 46. Anni 1599.

Ordinarie autem solum in suis terminis, utpote superiorum partium, tantum superius, inferiorum vero tantum hic inferius. Ast Transmissiones Regni Sclavoniae, in utroque termino Iudiciorum revideri possunt, art. 40. Anni 1569. Et ratio est, quia cum transmittatur in Curiam Regiam 3. tit. 3. ubicunque illa fuerit in toto Regno Hungariae, vel Iudicia in ipsa celebrabuntur, recte huiusmodi Appellationes, in ipsa revideri possunt; quandoquidem ad nullum certum locum, sed tantum ad dictam Curiam appellantur. Regni autem Hungariae Iudicia, ad certa duo loca, alterum Posonium, et Eperiessinum, ex publicis Regni constitutionibus, alligantur; ut iam dictum est, supra quaest. 3. cap. 1. ideoque solum in iis celebrari et revideri debent. Licet olim ex speciali publica constitutione Regni, art. 25. anni 1563. Dominus Locumtenens, omnes omnium Comitatuum Regni Transmissiones, in Iudiciis Locumtenentia e iudicabat; et tam Veteres; quam Novae causae, mixtim et indifferenter levabantur.