CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1878349 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878349.

Nodus 1878349 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA. / Quot modis solet Transmissio reportari ex Curia Regia?

Tribus. Primo, Novo Iudicio, quando succumbens dicit se Novum nondum habuisse in processu causae, ideo peteret illud sibi dari; quod et datur illi statim, de Iure et consuetudine Regni; quia in omnibus causis ordinariis semel admittitur Novum. Secundo, Reiecta, quandoquidem Novum iam habuit, sed vel revideri causa nequivit, vel etiam revidendam non curavit, sed ultimo die Iudiciorum vel etiam Diaetae, pro testimonio per Iudicem, ad quem transmissa fuit, facit in dorso literarum Transmissionalium, Reiectam scribi, qua in partibus in prima statim sede iudiciaria, ad postulationem partis triumphantis, cum quo succumbens suam transmissionem reportasset, ostensa et demonstrata iterum ab impetitione illius conquiescit. Tertio, per revisionem, quando omnino revidetur, et ad executionem remittitur, non tam per succumbentem, siquidem ille inexecutam perpetuo esse vellet, quam per Triumphantem in paribus, quia ipsius interest, ea iam tandem aliquando potiri; et haec proprie Remissio dicitur. Aliquando etiam pro maiori declaratione continuanda, remittitur ad eandem sedem Iudiciariam Comitatus, absque ullo praemissorum modorum, ubi non satis liquet. Veluti olim apud Romanos Iudex non liquere pronunciabat, quando scilicet probationes et argumenta, non satis erant idonea ad diiudicandam causam. Budaeus in Pandec. quod et amplius liquere (id est liquidari debere) pronunciabat; sicut et dies causae Prorogabatur; cum, aut diffundebatur sive ampliabatur, id est, res

in posterum diem reiiciebatur; aut comperendinabatur, id est, in tertium diem differebatur. Liv. lib. 9. et Gell. Lib. 14. cap. 2. quod iam apud Nos, 2. in crastinum, et ad tertium diem differri, dici solet. Sed Hic Quaeri solet. Si causa aliqua, nullo praemissorum modorum, simpliciter reportaretur, et postea per Iudices Pedaneos, in rem adiudicatam, transmissa, cum literis exmissionalibus, ipsi Actori ad exequendum extradaretur; an Appellans, tunc primum Appellationi cedendo, Novo iudicio in ea uti, dictumque Actorem, ab executione eiusdem revocare possit? Quanquam Aliqui dicant, id ipsi licere facere, priusquam scilicet talis sententia, debitae executioni demandetur, ut et quidam Stylus continet; tamen Alii censent, id ipsum facere non posse. Tum quia huiusmodi sententia, non per Non-venit, sed ex allegatis et responsis pronunciata sit. 2. tit. 7. Tum, quia tempore transmissionis illius, in rem adiudicatam, in sede Comitatus tacite consensit in eam. Tum vero, quod communior iam usus obtinuerit, huiusmodi sententias debitae semper Executioni demandari debere; et Stylus quoque in hoc casu rarior esse videtur, ac an usu roboratus sit, dubitetur.