CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1878320 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878320.

Nodus 1878320 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO NONA. / Estne illa Transmissio causarum, quae in Curia Regia, ex praesentia unius Magistri Protonotarii fit in praesentiam alterius 3. tit. 7. eadem cum Praescripta iam Transmissione?

Non est eadem; quia haec fit de sedibus Iudiciariis Comitatuum post factam convictionem, cum poena Appellantis centum florenorum; illa autem fit in Curia, saltem per modum translationis, ab uno Iudice ad Alterum, sola partis voluntate ita postulante, sine omni onere eiusdem, idque semel tantum, tam per Actorem, quam Reum, cum omni plenitudine Iuridicorum gravaminum, qualitercunque in ea subsequendorum. Ubi Nota, quod si talis Translatio causae facta fuerit in hospitio coram Magistro Protonotario, poterit habere suspirium petens id, transferens in iudicio; at si praecise in ipso Iudicio fiet, tunc absque omni suspirio causa discuti debebit. Ita Iudicatum est Posonii Anno 1612. inter Dominos Batthyani et Zechii. Et ratio huius

est, quod ita publice in sede facta, huiusmodi translatio, vergeret Iudici in contumeliam.