CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1878109 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878109.

Nodus 1878109 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO QUARTA. / Omnesque causae transmittuntur?

Omnes praeter has. I. Causa solius Actoris iuramento submissa, de sede Comitatuum non transmittitur, 3. tit. 35. II. Causa, in qua alicui parti iuramentum, sola sua in persona deponendum, similiter in sede Iudiciaria Comitatuum adiudicatum fuerit, illa pars a tali adiudicatione non potest appellare, 1. Vlad. art. 72. (In Regno tamen Sclavoniae, ex terminis Octavalibus in causis ibidem motis, ad cuiuslibet partis instantiam, semel conceditur appellatio, 3. tit. 3. et Enchir. fol. 3.) convictio tamen si causae annexa fuit, transmitti solet, quia de consuetudine Regni, omnis convictio semper transmittitur. III. In causis criminalibus non admittitur Appellatio, nisi forte innocentem, omnino temerario Iudicio, morti tradere conarentur, quo in casu, fratres ipsius innocentis, praecise ad Regiam Maiestatem confugere, pariter et causam ipsam provocare possunt. 3. tit. 11. Licet iam homicidis concedatur uti Appellatione, et Novo Iudicio, sed ita tamen, ut interim post convictionem, in vinculis detineantur, usque ad revisionem huiusmodi vel Appellationis, vel novi iudicii art. 41. anni 1563. De quo vide infra quaest. 31. cap. 9. IV. Causae quoque illae, in quibus Procuratoris revocatio facta est, virtute Novi Iudicii cum gratia, post remissionem, non transmittuntur ulterius. 3. tit. 6. V. Causae ex contractu, et spontanea obligatione partium, ubi solae sibi huiusmodi Iuridica remedia praecluserint, consentiendo, in Iudicem arbitrum, a

cuius Laudo (ita enim sententia eius vocatur) postea non licet appellare, et neque transmittitur, passim; et 2. quaest. 6. cap. 33. et 34. quod cum negatione intelligi debet. VI. Causae super commissione fundatae, et post revisionem statim ad exequendum demandatae non transmittuntur, nisi per expressum in serie commissionis ita declaretur, sed potius rescribuntur tantum Principi committenti, si tamen ita demandaverit; ast si non, etiam rescriptioni supersedendum est; quia Iudicis delegati potestas, non extenditur, ultra formam commissionis. Mynsing. obser. 93. cent. 4. et Hart. tit. 45. de posses. obs. 3. num. 5. VII. Causae articulares, et extraordinariae, quas Illustrissimus Dominus Comes Palatinus, tanquam Iudex specialis, inter suam Maiestatem Fiscumque suum Regium, et Dominos Regnicolas, 1. Vlad. art. 33. diiudicare solet, etiam non transmittuntur, quia supra illum non est alius superior Iudex in illis, cum sint propriae illius, ex Officio Palatinatus sibi incumbente. VIII. Causae liquidorum debitorum, passim. IX. Causae quoque Rusticorum iuxta modernorum usum, ex sedibus Comitatuum ulterius in Curiam Regiam, non transmittuntur. Ex eo fortassis, quod posterior Tripartito articulus 28. anni 1556. in migratione colonorum, eam non admittat: quanquam id aliter habeatur 3. tit. 35. ratione impensionis Iudicii, super factis colonorum, per Dominos terrestres factae. Ex iuxta breves articulos de violentiis, et occupationibus novis, editos in annis 1608. 1609. et 1613.