CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1878004 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1878004.

Nodus 1878004 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO TERTIA. / Quando Literae huiusmodi Transmissionales extrahi debent?

Statim in sede Iudiciaria, post ultimam et finalem Adiudicationem, primitus celebranda, si commode fieri poterit; aliter enim Appellans in sede secundario celebranda, excipere; et ad terminum per Iudicem sibi praefigendum causam illam, in ipsam Curiam Regiam deducere, tenetur. Nam si id facere neglexerit, eadem causa in rem adiudicatam transibit, et in tertia sede Iudiciaria literae Adiudicatoriae, iuxta latam sententiam, parti victrici atque triumphanti reddi, et Executioni demandari debent, et hoc si negligentia ipsa non ex parte Notarii, vel Iudicum, sed partis Appellantis dignoscetur. 3. tit. 35. et infra quaest. 32. cap. Huius. Apud Civiles vero, intra decem dies appellare licet. Unde et dies fatalis, annus fatalis, et tempus fatale dicitur, quibus ipsi in extrahendis, et ad finem perducendis Appellationibus utuntur; sic dicti, vel quod tales dies, anni, et tempus soleant ipsis Appellatoribus a Iudice fari, hoc est, ita praefiniri et praescribi, ut eos non liceat ipsis transgredi; vel si eosdem transgressi fuerint, fatum malum, hoc est, amissionem Appellationis, ipsis adferre consueverunt, quod intra praefinitionem eorundem, non revisa Appellatio, pro deserta

habeatur. Fiunt autem tali modo: Appellatori datur primus annus integer ad causam finiendam; et si iusto impedimento interveniente, aut etiam Iudice appellationis negligente, causa finita non fuerit, etiamsi impedimentum fuerit unius diei, datur ei a lege secundus annus integer; et si tunc in secundo anno, causa non fuerit finita; sive Appellator habuit iustam causam impedimenti, sive non; attamen lex non dat ei ulterius aliquod tempus, sed Appellatio est deserta, et sententia a qua fuit appellatum, debet mandari Executioni, ne lites sint immortales. Verum de aequitate Praetoria, et ex clausula generali (si qua iusta causa etc. ) petenteque Appellatore, restitueretur in integrum, solum ad tantum tempus, per quantum probatum fuerit, ipsum habuisse iustum impedimentum. Et sic, si laesio fuerit unius anni, secundi integri, unus annus integer restituetur ei, qui dici poterit, annus tertius. Si vero laesio fuerit tantum de una die, vel de uno mense dicti secundi anni, tunc una sola dies, vel unus mensis solum restituetur ei. In duobus tamen casibus, tale tempus fatale, currere non solet; Primo, si lis speratur inferri in consistorio Principis. Secundo, si partes iverunt ad arbitros. Haec Aurelianen: in practica libellorum, Rubr. 16. Atque sic praescriptis hisce modis, ad certum tempus, omnis lis de Iure Civili finiri, et debitae Executioni demandari debebit, ut et Iure Canonico 2. quaest. 6. cap. 41. Et apud Cives quoque Liberarum Civitatum, ex Iure earundem Thavernicali, non solum huiusmodi fatales dies, intra sex septimanarum spacium; sed etiam certa quaedam onera, in extrahendis appellationibus de facto observantur, ab ipsis quidem ad Dominum Magistrum Thavernicum, virtute literarum eiusdem Praeceptoriarum art. 7. cum decem florenis art. 13. Et ab illo ad Sedem Iudiciariam Regiam, cum flor. Viginti. art. 29. Alioquin vero sententia lata et decisa, utrobique in suo vigore permanere debebit. Sed apud nos, etsi praemisso praescripto 3. tit. 35. tempore, Appellatio a Iudice extrahitur,

et in Curiam transmittitur, atque ad tricesimum secundum diem exinde reportanda scribitur. Styl. Nihilominus tamen tale fatale tempus, quo revideri deberet omnino non habet, sed multis reiectis, in infinitum protrahitur, immortalisque pene efficitur. Ut videre licebit inferius quaest. 31. huius.