CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1877923 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1877923.

Nodus 1877923 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO SECUNDA. / Quid est Appellatio?

Est causae post convictionem statim, per partem in ea succumbentem, a praesentia et Iudicio Iudicis pedanei, vel inferioris, cum honestate, honore, et reverentia (addo etiam modestia) maturioris revisionis gratia, ad superiorem et ordinarium suum Iudicem, in Curiam Regiam, provocatio; et per literas Adiudicatorias transmissionales, authentice superinde confectas, per dictum pedaneum Iudicem, legitima transmissio. 1. Vlad. art. 70. et 6. Matt. art. 54. et 3. tit. 35.

Quemadmodum olim quoque dicebatur; Rem ad Iudices graviores; exercitatioresque reiicere, dum vel pedanei Iudices, tales causas iudicare non solebant, vel omnino pro maturiori revisione ad superiores, easdem transmittere debebant. Veluti Cn. Dolobella Proconsul Asiae, Athenas ad Areopagitas, qui graviores causas, ut vulnerum, caedis, veneficiorum, incendiorum, et similium iudicabant, mulieris reae causam reiecerat, quae virum et filium veneno sustulerat, quod ii quoque filium suum, ex priori viro genitum occiderant; dicti Areopagitae cognita causa, et accusatorem; et ipsam, centesimo anno, adesse iusserunt; sicque nec veneficium mulieris absolutum est, quod per leges non licuit, nec nocens damnata punitaque, quae digna venia fuit. Gell. Lib. 12. cap. 7. et Valer. Max. lib. 8. cap. 1. de Smyrnea muliere. Qui vero fuerint Areopagitae et quomodo iudicabant, vide infra quaest. 22. cap. 10. Sed districtius erat iudicium Regis Andreae II. qui Bancbanum caedis Reginae Reum, quae vim uxori suae per Fratrem inferri fecerat, statim comperta rei veritate absolvit. Bonf. lib. 7. Decad. 2. Et nec illud quidem omittendum videtur, quo attentio Iudicum, in audiendis causis, mirifice exprimitur, ac potissimum in huiusmodi Appellationibus quae pro maturiori sui revisione transmitti solent. Philippus Pater Alexandri Magni, cum causam cuiusdam Machaetae cognoscens, dormitare videretur, nec satis animadvertere, quae ille pro suo Iure diceret, ad extremum Machaetam damnavit; quo vociferante, ac provocare se dictante, Philippus ira percitus, ad quem tandem inquit? Ibi vero Machaetas, ad te (inquit) ipsum, o bone Rex, si quando experrectus animum adverteris. Budaeus in Pandect. Simile quoque Valer. Max. lib. 6. cap. 2. de externa muliere habet.

Verum, ut ad propositum redeamus. Nota hic I. Quod huiusmodi appellationes causarum fiunt, tam ex sedibus Iudiciariis, quorumlibet Comitatuum Regni Hungariae, quam etiam ex partibus eidem subiectis, utpote Regnis

Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae, nec non olim Transylvaniae 3. tit. 3. quia solum Regnum Hungariae, propter sacram Coronam est principale, et caeteris praeeminens, reliqua eidem annexa et subiecta. II. Quod ex Curia quoque Regia, sive Tabula fieri solet Appellatio, in continenti, et sine ullis literis Transmissionalibus, solum referente ipsam Magistro Protonotario, in praesentiam Domini Locumtenentis Regii; atque inde vicissim ad expediendum reportante.