CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1877823 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1877823.

Nodus 1877823 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA SECUNDA.

Quid vice-versa Actor faciat contra ipsum?

Cautus esse debet, ne ipsum de generatione sua, temere, intra quartum gradum neget, quia hoc faceret illum proditorem fraterni sanguinis, ex eoque infamem, praeter aliam poenam amissionis omnium bonorum, in proditum fratrem transferendorum. 1. tit. 39. Extra quartum vero gradum si negaverit, in nullo propterea convincetur onere; quia et matrimonii prohibitio solum intra quartum gradum consanguinitatis militat, 1. tit. 107. Ita iudicatum est in causa D. Magistri Moysis Cziraki, contra Nicolaum Marczaltóvi Posonii. Anno 1612.