CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1877680 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1877680.

Nodus 1877680 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA NONA.

Cur hoc loco sequi debet Ingessio?

Quia cum multi ante latam sententiam, in alterius causam se ingerere soleant, convenienter hoc loco ponitur, ante futuras convictiones, quae sequentibus Iuridicis remediis sublevari consueverunt; Et quia in hac quoque Genealogiae probatio (quae interdum etiam humano testimonio fieri solet) sicut et in praecedentibus requiritur. Humanum tamen testimonium, usque sexaginta annos tantum, et non amplius valet. 1. tit. 47.