CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1877553 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1877553.

Nodus 1877553 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA QUINTA.

Estne certus aliquis locus praefigendus, in quo celebrari debeat; et quid de externis personis ratione Attestationis sentiendum?

Non, quia singulos testes Iudex committit accedendos. Ideoque quisque eorum domi suae requirendus; vel per occasionem ubi personaliter reperiri poterit interrogandus, dummodo in eodem Comitatu repertus fuerit, qui in literis Compulsoriis est annotatus; specificarique debebit in Relatoriis, quod talis locus, in quo repertus sit, in huiusmodi Comitatu adiaceat; alias non stabit. Ubi Nota, Quod licet testes istius Attestationis indigenae omnino de Iure Regni esse debeant, cum qualitates etiam ipsorum, quibus specificari debent, idipsum declarent; ubi tamen veritas rei, per hos elucidari non posset; non putant incongruum

multi, si non directe, saltem pro informatione Iudicum, etiam externos, super veritate rei inquirendae, interrogandos esse.