CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1877501 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1877501.

Nodus 1877501 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DUODECIMA.

Quare dicis Exponentem potius, quam Actorem?

Quia non solum Actor in ea procedere solet, sed et Reus, cum intellexerit Actorem quippiam contra se moliri; et ideo cum et ipse coram Iudice, soleat exponere suam intentionem, convenientius nomine Exponentis, prouti et in literis Compulsoriis scribi solet, utendum est. Ubi Nota, quod aliquando Reus, etiam eosdem examinari facit testes, quos et Actor, et ideo si disparitatem aliquam fassi fuerint, pro neutra parte acceptari solent; quia cum non constent sibi in factis fassionibus, fides illis merito adhiberi non debet; Testis enim inconstans, similis est arundini vento agitatae, quae dum huc atque illuc vento impellitur, neutrobi stabilis manet.