CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1877134 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1877134.

Nodus 1877134 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA NONA.

Utram igitur istarum Infamiarum propellendam esse censent?

Quanquam Maiores nostri, super praemissa infamia, sine ulla plane huiusmodi distinctione, ius suum ita strinxerint, ut simpliciter propellendam esse arbitrati fuerint. 2. tit. 36. Vel autem quod vero similius esse videtur, illam solum pro Facti infamia reputarint, ex eo, quod, quae Iure iam determinata sciverint, ea nefas esse rescindere existimaverint; ideoque potius infamiam facti, propellendam statuerint. Nihilominus tamen nonnulli, ex Modernis, infamiam Iuris magis, quam facti propelli debere arguunt; asserentes, si et haec propelli deberet, quis omnium mortalium, a maledica et procaci lingua malevolorum, immunis et tutus esse posset. Verumenimvero etsi haec ratio aliquid evincere videtur, non tamen ita simpliciter intelligi deberet; quia verum est, sic neminem uspiam mortalium, ab hominum levium insectatione tutum esse posse, supra quaest. 7. cap. 6. Tertia specie

praesumptionis (siquidem nedum maximis dignitatibus, sed etiam sanctis et divis contradici audiamus) sed cum quadam restrictione, et limitatione, ut melius Canonistae, teste Sylvestro par. 2. in vocabulo Infamia, et alii passim, ut Mynsing. lib. 4. Institut. tit. 18. sentiunt. Quod videlicet talis Infamia facti, debet provenire, ex communi locutione hominum bonorum et gravium, quales sunt homines bonae famae, et gravis opinionis, vel etiam Antiqui et senes viri plures; non autem ex procacitate paucorum vel etiam multarum levium personarum, aut invidorum et malevolorum, qui ex affectu potius erga personam, quam ex detestatione criminis, de hominibus male loquuntur. Ideoque huiusmodi illorum locutio, susque deque ferenda est omnino, quin potius ipsi propterea coërcendi sunt et puniendi. Atque eam ob rem, non Infamia Iuris, sed facti vero similius magis propellenda esse videtur, cum illa Iure determinata, aliter iam se habere non possit; haec vero nondum definita, variari et amoveri queat; ut supra quaest. 7. cap. 6. secunda specie praesumptionis, dictum est, in qua nulla condemnatio, sed saltem expurgatio necessaria ponitur. Ac sic Priori notatus (si tamen contra ipsum statim et in continenti literali documento, vel humano testimonio sufficientibus, probata fuerit) simpliciter reiici debet. Alias autem reiectio non stabit, et obiiciens in emenda linguae merito convincitur. Quanquam Iure Civili huiusmodi excipiens, non teneretur actione iniuriarum. Andr. Fachin. lib. 9. cap. 13. quia scilicet animum iniurandi non haberet, sed defendendi se tantum. Posteriori autem aspersus, se expurgare, et illam propellere tenebitur, non obstante eo, quod directe ad hoc citatus non extiterit; quia cum se sponte sua, in talem causam immiscuit, solus sibi ad id occasionem dedit; ideoque qui periculum amat, et sciens non evadit; nihil mirum, si in eo periclitatur et perit.